Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in qua[*](quo VB opere X) operae plurimum ponitur. aegre tulisse P. Rupilium[*](P. Rupilium Man. ex Fastis Cap. cf. Lael. 73 ) fratris repulsam[*](prutilium X (p exp. in RV, primum u in r. in V)) consulatus scriptum apud Fannium est. sed[*](fr. 6 (p. 88 P.)) tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesserit; moderatius[*](moderatus G1V1 ) igitur ferre debuit. quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset?

p.381
nata esset aegritudo nova, sed ea modica.[*](dist. Se.)
magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium? si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur.[*](sustineretur eretur in r. Vc )

Qui modum igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse putet eum qui se e Leucata praecipitaverit sustinere se, cum velit. ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere[*](neccoloco K) se potest nec, quo loco[*](neqoloco G1 necquiloco R1 (corr. 2)) vult, insistere. omninoque, quae crescentia[*](omnino quaeque cr. X (quaequae K) pernitiosa GRV) perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia;

aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt: igitur[*](pestiferunt ig. K1 ) etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. etenim ipsae[*](ipse GV) se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas[*](inb. G) indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit[*](repperit X) locum consistendi. quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique[*](sustineri quae X (que V)) nullo modo possunt.

Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos[*](nos Vc s non X) extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?