Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt: igitur[*](pestiferunt ig. K1 ) etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. etenim ipsae[*](ipse GV) se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas[*](inb. G) indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit[*](repperit X) locum consistendi. quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique[*](sustineri quae X (que V)) nullo modo possunt.

Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos[*](nos Vc s non X) extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?

quorum est talis oratio: primum multis verbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et[*](imit. Lact. inst. 6, 14) in hostem et in inprobum[*](et inprobum V (im ss. 2) et inprobum GK (imp.) R (imp.)) civem vehementioris[*](vehementiores V (e ex i2)) iratorum

p.382
impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent:
proelium rectum est hoc fieri, convenit dimicare[*](demicare K1 ) pro legibus, pro libertate, pro patria;
haec nullam habent[*](habentPeripateticorum argumentatio- nem recta oratione C. referre pergit ut mox v. 13) vim, nisi ira excanduit fortitudo.[*](noctu eqs. (cf. p. 447, 26 fin. 3, 62. 64 al.)) nec vero de bellatoribus solum disputant: imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae; oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio. virum denique videri negant qui irasci nesciet,[*](nesciet W (nesciat edd. plur.) o(/stis ou)de/pote o0rgisqh/setai, tou=ton ou)d' a)/ndra dokei=n ei/(nai/ fasin Cf. o( sofo\s o)rgisqh/setai, amaturum esse p. 398, 5 vincetur 427, 28 al. Hor. ars 35 ) eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis[*](vitiosolitudinis K) nomine[*](nomine in mg. G1 ) appellant.[*](eamque ... 13 appellant Non. 134, 4 )