Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in qua[*](quo VB opere X) operae plurimum ponitur. aegre tulisse P. Rupilium[*](P. Rupilium Man. ex Fastis Cap. cf. Lael. 73 ) fratris repulsam[*](prutilium X (p exp. in RV, primum u in r. in V)) consulatus scriptum apud Fannium est. sed[*](fr. 6 (p. 88 P.)) tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesserit; moderatius[*](moderatus G1V1 ) igitur ferre debuit. quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset?
nata esset aegritudo nova, sed ea modica.[*](dist. Se.)magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium? si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur.[*](sustineretur eretur in r. Vc )
Qui modum igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse putet eum qui se e Leucata praecipitaverit sustinere se, cum velit. ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere[*](neccoloco K) se potest nec, quo loco[*](neqoloco G1 necquiloco R1 (corr. 2)) vult, insistere. omninoque, quae crescentia[*](omnino quaeque cr. X (quaequae K) pernitiosa GRV) perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia;