Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
ne[*](ne nonne K (ss. 2)) illa quidem firmissima consolatio est, quamquam[*](quamquam quidquam K1 ) et usitata est et saepe prodest:
non tibi hoc soli.prodest haec quidem, ut dixi,[*](dixi p. 345, 13 ) sed nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. ut enim[*](enim om. G1 ) tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi[*](crys. KR chris. G) ad veritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. magnum opus[*](opus s onus X) est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se[*](se exp. V2 ) ita putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu—sic enim appellamus controversiarum genera—, sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam[*](lenienda. nam quam X nam del. s ) quisque curationem recipere possit, videndum est.[*](nimirum ... 26 est H)
Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te[*](a te ante K) propositum, aberravit oratio. tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet
Tractatum[*](tractum GV1 ) est autem a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur. sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae de vita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute, de debilitate,[*](dibilitate R1V1 ) de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.[*](calamitatis tatis Vc in r. ) haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim quaerunt (quamquam plenae disputationes[*](planae disputationis W corr. Turn. delectationis summae. Tamen V (mae T atque ultima hasta litterae m antecedentis in r. 2)) delectationis sunt);