Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sunt qui unum officium consolantis[*](consolantis R1 consulantis GK1V1 ) putent[*](putent docere Lb. Cleanthes fr. 576 ) malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt qui satis[*](satis om. G1 ) putent ostendere nihil inopinati[*](inopinanti GRV1 (n exp. c) opinanti K) accidisse, ut Cyrenaici[*](lac. stat. Po. ut Cyrenaici pro nihil mali (nihil a mali V1) Dav. cogitari potest: ut Cyr. atque hi quoque, si verum quaeris, efficere student ut non multum adesse videatur aut nihil mall. Chr. cf. § 52–59. 61 extr. Chrys. fr. eth. 486 ) --- nihil mali. Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere[*](detra in r. Vc ) illam opinionem maerentis, qua se[*](maerentis se X (mer. KR) qd add. V2 maerentis si vel maerentl si s (sed sec. Chr. omnes qui maerent in illa opinione sunt; non recte p. 275, 19 confert Va. Op. 1, 70) qua Po. ) officio fungi putet iusto atque

p.356
debito. sunt etiam qui haec omnia genera consolandi colligant[*](abducunt... 21 putant... 356, 2 colligunt X 356, 2 colligant V2 abducant et putent Ern. (obloq. Küh. Sey. cf. tamen nat. deor. 2, 82 al.). inconcinnitatem modorum def. Gaffiot cf. ad p. 226, 23 )—alius enim alio modo movetur—, ut fere nos in Consolatione omnia[*](omnia bis scripsit, prius erasit G omnia exp. et in mg. scr. fecimus. omne genus consolandi Vc ) in consolationem unam coniecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio. sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum; ut Prometheus ille Aeschyli, cui cum dictum esset:
  1. Atqui/, Prometheu, te ho/c tenere exi/stimo,
  2. Mede/ri posse ra/tionem[*](ratione ratione G1RV1 (alterum exp. G2V1 ratione rationem K1 (ratione del. K2) orationem Stephanus (ft. recte cf. lo/goi)) iracu/ndiae,[*](v. 377)
respondit:
  1. Siquide/m qui[*](quiet ss. Vc ) tempesti/vam medicinam a/dmovens
  2. Non a/dgravescens[*](adgr.ss. Vc ) vo/lnus inlida/t manu.[*](manus X s exp. V)

Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et[*](prius et om. G1 ) de communi condicione vitae et proprie,[*](propriae G1KVH (sim. 358, 6)) si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia[*](tertiam H) summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil[*](nil G) posse profici. nam Cleanthes[*](cleantes X (24 GK1) Cl. fr. 577 ) quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. nihil enim[*](enim om. G1 ) esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris;[*](erit... 21 detraxeris (sine 18 nam... 19 eget) H) alienum autem tempus docendi. et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes[*](suscipi... 24 Cleanthes om. K) [*](Cleanthes del. Ba. sed cf. Va. Op. 2, 130. 409 ) ipse fateatur. quid enim dicemus, cum Socrates[*](Aisch. Socr. fr. 10 D. Aug. civ. 14, 8) Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis

p.357
esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret,[*](illam ante dep. add. V2 )—quid dicemus, Cleanthe?[*](acleanthe V (356, 23 cl. in r. V2) o cleanthe Str. p. 58 ) tum[*](tum (cf. 356, 23 aliquando)] num edd. aegritudinem X corr. K1RcV1 ) in illa re, quae aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse?

quid? illa Lyconis qualia[*](quia GRV1 (a eras.)) sunt? qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis.[*](mali X corr. V2 ) quid ergo? illud, quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis vitiisque constabat? ad Epicuri consolationem satis est ante dictum.