Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Philosophi summi nequedum[*](neque nondum X corr. V3 ) tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse? sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est. neque tamen lugent. quid ita? quia huic generi malorum non adfingitur[*](non affingitur V (non af in r. Vc n ante g del. idem) nodfingitur R1 ) illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.

itaque Aristoteles veteres philosophos[*](Arist. fr. 53) accusans, qui existumavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut

p.352
gloriosissimos fuisse; sed[*](sed si V) se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.[*](Aristoteles . .. 352, 3 fore libere redd. Lact. inst. 3, 28, 20 ) Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam[*](tamen KR1 ) exiguam vitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur. querebatur[*](quaerebatur VK2 quaerebat GK1 (quer-) R) igitur se tum, cum illa videre coepisset, extingui. quid? ex ceteris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa[*](multa V2 s multi) sibi etiam atque etiam esse discenda?

neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil[*](quia n. G1 ) est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum[*](lungendum GV1 (prius n eras.) iungen- dum KR) viris?[*](sqq. cf. Hier. epist. 60, 5 ) qualis fuit Q. Maxumus[*](fuitque maxumus G2 (quae G1) KV ( ss. m. 3) ac fortasse R1 (Q post fuit in r. m. al.)) efferens[*](efferrens GR1V) filium consularem, qualis L. Paulus[*](paullus RG1 e corr. V1 (l eras.) cf.p. 263, 17; 274, 19; 457, 7 ) duobus paucis[*](lucius et marcus X) diebus amissis[*](amisis G1R1V1 ) filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione[*](consolationem G -ne V) conlegimus.

quid hos aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant viri? ergo id, quod alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt. ex quo intellegitur non in natura, sed in opinione esse aegritudinem.

Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. itaque Oileus[*](oileus V) ille apud

p.353
Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte[*](morte V) consolatus esset, is cum audivisset[*](audisset K) de suo, fractus est. de cuius commutata mente sic dicitur:
  1. Nec ve/ro tanta prae/ditus sapie/ntia[*](Soph.fr. 666)
  2. Quisqua/m est,[*](quisquamst edd. ) qui aliorum aeru/mnam dictis a/dlevans
  3. Non i/dem, cum fortu/na mutata i/mpetum
  4. Conve/rtat,[*](convertit Sey. clade ut subita X corr. s ) clade su/bita frangatu/r sua,
  5. Ut i/lla ad alios di/cta et praecepta e/xcidant.[*](ex p. G2 )
haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; idem[*](iidem Ern. (idem tamen Phil. 2, 91 al.) hi (= i cf. praef.) W et Sey. ) tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igitur amentia—? ut nos quoque idem ab illis[*](illis Urs. ex s allis) requiramus.

Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudo[*](aegritudo add. Vc ) insequitur necessario. deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.[*](sed ... 16 arbitrantur H) accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident. laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos. quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se.

praeclarum[*](seipsū G) illud est et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; ut[*](ut s at X (ad K)) vero plus, fieri nullo pacto potest. ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum[*](ullum V) plus quam me; perturbatio vitae, si ita sit, atque officiorum omnium

p.354
consequatur. sed de hoc alias; nunc[*](sed ... 354, 1 alias. nunc H) illud satis est, non attribuere[*](atribuere G1R1V1 ) ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi[*](ipse K) velint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus. Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna[*](fortuna add. V2 om. X ) converterit, utrumque dissolvitur. sunt enim ista non naturae vitia, sed culpae. stultitiam[*](stultitia X corr. V2 ) autem accusare quamvis copiose licet. nam et qui non levantur, ipsi se ad miseriam invitant, et qui[*](add. Dav.) suos casus aliter ferunt atque ut[*](ut ad G1 ) auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt[*](sunt solum G1 ) vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt. est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.

Sed nimirum hoc maxume[*](maxumum X me ss. B) est exprimendum,[*](exprimendum X (con- fessio adversariis exprimenda est cf. Verr. 4, 112 Liv. 21, 18, 5 Lucan. 6, 599 manibus exprime verum) experimentum (et antea maxumum) edd. (sed hoc uerbum Tullianum non est, illudque hanc—diuturna ratione conclusum, non ex experientia sumptum)) cum constet aegritudinem[*](aegritudinem V -ne GKR) vetustate tolli,[*](tollit X sed ult. t eras. V) hanc vim non esse in die[*](diē V) positam, sed in cogitatione diuturna.[*](diurna X corr. B1 s ) nam si et eadem res est et idem est homo, qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, propter quod dolet, quicquam est mutatum neque de eo, qui[*](qui quod G1 ) dolet? cogitatio igitur diuturna[*](diurna X corr. B1 s ) nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas.

Hic mihi adferunt mediocritates.[*](mediocritas X -tates Vc Non. ) quae si naturales sunt, quid opus est consolatione?[*](at hae mihi afferentur med.... 24 consolatione Non. 29, 27 ) natura enim ipsa terminabit modum; sin opinabiles, opinio tota tollatur.

Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinionem

p.355
mali praesentis,[*](satis arbitror dictum esse ... 355, 1 praesentis H) in qua opinione illud insit, ut aegritudinem suscipere oporteat.

additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens. hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut[*](ut s et X) vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur[*](appellatur K) recens. ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi[*](alicarnasi X) fecit sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. huic erat illa opinio cotidie recens; quae tum denique non appellatur[*](appellabatur X corr. V2 ) recens, cum vetustate exaruit.

Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere[*](aut detr. V (ss. 2)) quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.