Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere. id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione[*](ex commemoratione V (sed com in r. c) K2 ex quo memoratione K1R) [*](ex quo nemo ratione G) alienorum malorum ad malivolos consolandos[*](cf. Sen. ad Marc. 12, 5)
Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis. ex quo ipsam aegritudinem lu/phn [*](a\gPHN fere X (L ex A V)) Chrysippus quasi[*](Chrys. fr. eth. 485) solutionem totius hominis appellatam[*](omnibus modis... 12 appellat) putat.[*](appellat amputat KR1V (cf. H et praef.)) Quae tota poterit evelli explicata, ut[*](ut aut V1 ) principio dixi,[*](dixi cf. p. 329, 2sqq. ) causa aegritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali.[*](est... 15 mali) itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur[*](perferetur X (cf. Po. comm. ad 1, 29) perfertur Vc ) spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo[*](aegritudo del. Dav. ) aut perleviter pungat animi dolor.
Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse,[*](rectū esseesse scr. Vc ) ad officium pertinere ferre[*](perferre V (sed per in r. rec)) illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio.[*](tum ... 23 perturbatio om. H)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera[*](genere KR1H) lugendi: paedores,[*](pedores KH cf. p. 331, 1 ) muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones;[*](sed ... 26 percussiones H) hinc ille Agamemno Homericus[*](K 15) et idem Accianus
scindens dolore identidem[*](Accius fr. inc. 672) intonsam comam; in quo facetum illud Bionis, perinde
Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. itaque et Aeschines[*](aescinnes X corr. Vc ) in[*](de cor. 77) Demosthenem[*](demostenem X (de- monstenem K)) invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset. at quam[*](quam excopiose X (ex del. V1 aut c) quam et copiose s (et in r. B)) rhetorice, quam[*](cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur)) copiose! quas sententias colligit, quae verba contorquet! ut licere quidvis[*](quodvis V1 ) rhetori intellegas. quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime maerere oportere. ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte:
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in[*](cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur)) luctu silentium, Hecubam[*](haecubam X (hec ubam V)) autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. sunt autem alii, quos[*](quos V1 aut cR2 quo X) in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium[*](Enn. Med. sc. 257) nutrix:
- Cupi/do cepit mi/seram nunc me pro/loqui
- Caelo a/tque terrae Me/deai[*](Medeai Turn. Medeae) mi/serias.
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur[*](declaratur hoc sana cf. Mue. (off. 1, 61)) hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere[*](dolore K1V1 ) intermiserint. pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu
Quid ille Terentianus[*](terentianus K2 mg. Vrec ) [*](terrentianus X)
ipse se poeniens,[*](poenitens (pen. K)X ea\gTON TelMwPOgMeNOC fere X) id est e(auto\n timwrou/menos?
hic decernit, ut miser sit. num quis igitur quicquam decernit invitus?
malo quidem me quovis dignum deputem—malo se dignum deputat, nisi miser sit. vides[*](Ter. 147. 8. 135) ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res[*](quid quod res H) ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
Ergo in potestate est abicere dolorem, cum velis, tempori servientem. an est ullum tempus, quoniam quidem res in nostra potestate est, cui[*](cui cum V) non ponendae curae et aegritudinis[*](add. Dav. exs. aut aegritudinis aut curae del. alii (iam in V curaer sec. Str. ut vid.)) causa serviamus?[*](vides ... 22 serviamus) constabat eos, qui concidentem volneribus Cn. Pompeium vidissent,[*](GN. X) cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse. timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere,
Idque[*](idque itaque K1 ) indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt[*](ferant X cf. praef. ) quicquid accidit, obduruisseque[*](obduruisseque iam Tr. obduruisse quam X (e ex am corr. V2)) iam sese[*](sese V) contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem:[*](Eur. Phrix. fr. 821 (Chrys. fr. eth. 482))
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque[*](ipsam atque causam W trp. Er. ) fontem[*](fontem fon in r. Vc ) esse maeroris.