Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Idque[*](idque itaque K1 ) indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt[*](ferant X cf. praef. ) quicquid accidit, obduruisseque[*](obduruisseque iam Tr. obduruisse quam X (e ex am corr. V2)) iam sese[*](sese V) contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem:[*](Eur. Phrix. fr. 821 (Chrys. fr. eth. 482))
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque[*](ipsam atque causam W trp. Er. ) fontem[*](fontem fon in r. Vc ) esse maeroris.
Philosophi summi nequedum[*](neque nondum X corr. V3 ) tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse? sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est. neque tamen lugent. quid ita? quia huic generi malorum non adfingitur[*](non affingitur V (non af in r. Vc n ante g del. idem) nodfingitur R1 ) illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.
itaque Aristoteles veteres philosophos[*](Arist. fr. 53) accusans, qui existumavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut