Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur[*](declaratur hoc sana cf. Mue. (off. 1, 61)) hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere[*](dolore K1V1 ) intermiserint. pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu

p.350
hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque[*](intellectaque X corr. Vc ) est[*](est om. K1 ) nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?

Quid ille Terentianus[*](terentianus K2 mg. Vrec ) [*](terrentianus X)

ipse se poeniens
,[*](poenitens (pen. K)X ea\gTON TelMwPOgMeNOC fere X) id est e(auto\n timwrou/menos?
  1. Decre/vi tantispe/r[*](decrevitant. V (prius t Vc)) me minus iniu/riae,
  2. Chreme/s,[*](me ... 7 Chremes Vcin r. (s scr. V1)) meo gnato fa/cere, dum fia/m miser.
hic decernit, ut miser sit. num quis igitur quicquam decernit invitus?
malo quidem me quovis dignum deputem—
malo se dignum deputat, nisi miser sit. vides[*](Ter. 147. 8. 135) ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res[*](quid quod res H) ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
  1. Namque nimis multos atque omni luce cadentis[*](T 226) [*](cadentis (i/ptousin) Man. carentis)
  2. Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
  3. Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos
  4. Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.

Ergo in potestate est abicere dolorem, cum velis, tempori servientem. an est ullum tempus, quoniam quidem res in nostra potestate est, cui[*](cui cum V) non ponendae curae et aegritudinis[*](add. Dav. exs. aut aegritudinis aut curae del. alii (iam in V curaer sec. Str. ut vid.)) causa serviamus?[*](vides ... 22 serviamus) constabat eos, qui concidentem volneribus Cn. Pompeium vidissent,[*](GN. X) cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse. timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere,

p.351
ratio ab sapienti viro[*](ab sapienti viro Bentl. ac sapientia vera (def. Linde Era- nos XII p. 175)) non poterit? Quid est autem quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam cum est intellectum nil[*](nihil KH) profici et frustra esse susceptum? si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest; voluntate igitur et iudicio suscipi aegritudinem confitendum est.[*](si timor aliquoties ab aegritudine potest repellere ... 351, 6 est H)