Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
est profecto animi medicina, philosophia;[*](Cur igitur cum constemus ... 319,4 philosophia H) cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus,[*](et ante viribus add. Vc s viribus om. Gr.) ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. Quamquam de universa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio.[*](ortensio G) de maxumis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere. his autem libris exposita sunt ea quae[*](eaque G1 ) a[*](a om. K1 ) nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. sed quo niam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.
ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant,[*](aliquid quid adherant G1 ) causam disserendi. tum res acta sic est:
- Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.
Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines[*](libidines add. G2 ) iracundiae? haec enim fere sunt eius modi,[*](eiusmodi V (ss. c)) quae Graeci pa/qh [*](pathe X) appellant; ego poteram
morbos, et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate,[*](relique ... 29 usitate (libere) H) [*](uisit. G1 (sic etiam 322, 10; 325,16)) nisi quid aliud tibi videtur.
Mihi vero isto modo.
Haecine[*](haeccine R2 ) igitur cadere in sapientem putas?
Prorsus existimo.
Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania.
Quid? tibi[*](quid tibi in r. V2 tibine G (exp. 2)) omnisne animi commotio videtur insania?
Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari[*](amirari G1(āmirari2) R1V) saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem,[*](socrantĕ G1 (n del. 2) socraten KR) a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit.
Quonam[*](quoniam G (i del. 1?)) tandem modo?
Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.[*](id est . . 14 insaniam (quae C. addidit quia eius aequalibus nomen insaniae non insanum animi habitum sed furorem significabat) del. Bentl. )
(omnis autem perturbationes animi morbos philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare. qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt[*](omnis ... 18 insaniunt del. Ba. (post sanos 321, 2 ponit Margrander Trans. and proc. of the American phil. ass. XXX p. 34). verum non mirus nescio qui glossator sed Cicero ipse haec postea addidisse videtur, cum intellegeret se illud 'omnisne animi commotio videtur insania?' in argumentatione neglexisse. )). sanitatem enim[*](enim om. Hs ) animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant; his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.[*](posset Ern. possit ille G1 )
nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam.[*](omnis... 25 dementiam H) ex quo intellegendum est eos qui haec rebus nomina posuerunt sensisse[*](senisse GR1V1 ) hoc idem,