Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quod aliis quoque multis locis reperietur;[*](reperitur G1 ) sed id alias, nunc, quod instat. totum igitur id[*](alt.id om. H s ) quod quaerimus quid et quale sit,[*](sit fit V) verbi vis ipsa declarat. eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo[*](nulla X corr. V1? ) sit, qui[*](quia K1 ) contra adfecti[*](affecti GR2 insani G1 ) sint, hos insanos appellari necesse est. itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati[*](hecfrenati G (h del. 2) hęc fr. V effr. RrecVrec ) feruntur aut libidine aut iracundia— quamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur: iracundia ulciscendi libido[*](ulciscendi libido cf. Aug. civ. 14,15 quis V1 )—; qui igitur exisse ex potestate[*](dicimus ... 20 ex potestate om. H) dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Graeci autem mani/an [*](manian X (man in r. V1) appellant X) unde appellent, non facile dixerim; eam tamen ipsam[*](ipsa KGH (ipsāR, sed vix m. 1)) distinguimus nos melius quam illi. hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae[*](stultitiae K2VcBGr.(?) stultitia X) patet latius,[*](nos post latius add. Vc ) a furore disiungimus.[*](distinguimus R) Graeci volunt illi quidem, sed parum valent verbo:
si insanus, sed
si furiosus[*](insanus et fur. Non. escit Bouhier esse incipit W esset Non. ) escit. stultitiam[*](stultiam V (ss rec) stultia K (- 2) stultitia GR1 (-ă2) H) enim censuerunt constantia,[*](inconstantiam KR (etiam m a m. 1 ut. v.) V1 (sed in et m exp. 1) H inconstantia G insaniam enim censuerunt constantiam, id est sanitatem, tamen posse tueri Non. ) id est sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum atque usitatum; furorem autem[*](autem om. Non. ) esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. quod cum maius[*](magis R1 ) esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania.[*](itaque stultitia censuerunt ... 13 insania) [*](itaque ... 13 cadere possit, insania non Non. 443, 2 ) sed haec alia quaestio est; nos ad propositum revertamur.
Cadere, opinor, in sapientem aegritudinem tibi dixisti videri.
Et vero ita existimo.
Humanum id quidem, quod ita existumas. non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum[*](e ante silice add. Vc non male naturabile X sed bi exp. V1 (cf. animabili codd. nat. deor. 2,91) natura Lb. ) quiddam[*](quidam R1V1 (corr. 1) -ddā in r. G2 ) atque molle, quod[*](quod quā G1 ) aegritudine quasi tempestate quatiatur,[*](sed humanum... 22 quatiatur H) nec absurde Crantor ille, qui in[*](in om. X add. s Vrec )
minimeinquit[*](inquid G1 )
adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae[*](quae V2B qui X) nec potest ulla[*](ulle G1 ) esse nec debet. ne aegrotus sim;[*](sim s si inquit (inquid G1P cf. 2) fuerat X ( fuat V2 si exp. et ss. Vrec) corr. Sey. cf. Ps. Plut. Cons. ad Ap. 102c, qui primum ou) ga\r sumfe/romai — e)/cw kai\ tou= dunatou= kai\ tou= sumfe/rontos ou)=san ut sua profert, paulo post addit: 'mh\ ga\r nosoi=men', fhsi\n o( a)kadhmaiko\s Kra/ntwr, 'nosh/sasi de\ parei/h tis ai)/sqhsis' ktl. inquit ut 303, 21 ergo, inquit al. ) si[*](debet nec aegrotassem. Si X (a apertum post t in V) c exp. V2? ne aegrotus) inquit
fuero,[*](sin quid fuerit Vict. ) sensus adsit,[*](adsit d in r. G2 absit Vc ) sive secetur quid sive avellatur a corpore. nam istuc nihil dolere[*](dolere ex dolore K1R1 ex dobere (b= lo) V1 contigit G1 ) non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.[*](non sine... 7 corpore Aug. civ. 14, 9 )
sed videamus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium mollitudini; nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras[*](fybras X) evellere. tamen aliquid relinquetur fortasse; ita sunt altae[*](alta GKV (corr. 2?) H) stirpes stultitiae; sed relinquetur id solum quod erit necessarium. Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore.[*](sed... 15 fore) quam ob rem, quoniam coepimus, tradamus nos ei curandos: sanabimur, si volemus. et progrediar quidem longius: non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem[*](quidem in mg. add. Rc ) primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo. et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta; deinde nostro instituto vagabimur.
Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens[*](sqq. St. fr. 3, 570 ) mala consuetudine loquendi[*](loquendum Non. L 1 ) in vitio ponitur, ductum verbum a[*](a add. V2 ) confidendo, quod laudis[*](in ante laudis add. V2 ) est). qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo[*](qui... 4 a timendo fidens (fidere Quich.) Non. 443, 9 ) confidere.[*](confidens Non. ) atqui,[*](atqui R2 (cf. We.) atque) in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et venientes[*](inpendentis..venientis e corr. V aut 2 ) timemus. ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet.[*](ita. ... repugnet del. Hei. ) veri simile est igitur, in quem cadat[*](cadit G) aegritudo, cadere in eundem[*](eundem eum Non. ) timorem et infractionem[*](infractionem V (exp. rec)) quidem[*](quidem quandam ut v. in mg. Rrec ) animi[*](in quem... 10 animi Non. 122,28 ) et demissionem.[*](demisionem GKR1 dimisionem V1 ) quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut serviat, ut victum, si quando,[*](si quando aliquando (ali in r. 2) V) se esse fateatur. quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam. non cadunt autem haec in virum fortem: igitur ne aegritudo quidem. at nemo sapiens nisi fortis: non cadet[*](cadit V2H cadat K) ergo in sapientem aegritudo.
Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi;[*](qui magni animi BK2 om. X qui autem magni animi Vc (ft. rec- tius cf. 326,11 Str. Phil. 49 p. 60)) qui magni animi sit, invictum; qui invictus sit, eum[*](eum om. H) res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. despicere autem nemo potest eas res,[*](eas res nemo potest H) propter quas aegritudine adfici potest;[*](post potest add. nisi fortis Vc ) ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici. omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus[*](turbatus H) non est probe adfectus ad suum munus fungendum,[*](fugendum K1V1 ) et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri,