Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis[*](Euphorioneis V ei in r. 1autc ) contemnitur. sentit omnia repentina et necopinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis[*](regis X corr. s ) opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit?
praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. quo modo?
Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas[*](Epic. fr. 440 existimas s existimabas) ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat[*](spernant X (sperant G1) corr. Vc aut 1 ) voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod[*](quid G) videatur ei summum bonum. non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret:
saporeminquit
et corporum complexum et ludos[*](Epic. fr. 67) atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.num fingo, num mentior? cupio refelli. quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?
'at[*](at ad V) idem ait non crescere voluptatem dolore[*](fr. 419) detracto,[*](detractos G 1V1 esse Vc s om. X) summamque esse voluptatem nihil dolere.[*](dolore V1 )' paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se
'at[*](at ac R1 ) laudat[*](Epic. fr. 507) saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus,[*](sqq. grachus G1 (gracchi 23) K) cum largitiones maximas fecisset et effudisset[*](effundisset X corr. K1V1 ) aerarium, verbis tamen defendebat aerarium. quid verba audiam, cum facta videam? L.[*](L. add. Vc om. X (ut p. 223, 13 M. ante Crassum) cf. Verr. 4, 195 ) Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. is lege lata consularis ad frumentum accipiundum[*](accipiendum G1K) venerat. animum[*](animam X corr.R1?K2 ) advertit Gracchus in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p. R., qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit.[*](dissuas serat G1 )
noliminquit
mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed, si facias,[*](facies K) partem petam.parumne[*](parumne satis ss. V2 ) declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari? lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices.