Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet[*](Epic.p. te/lousfr. 67 p. 119, 16) omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec:

nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens[*](eas quae rebus percipiuntur venereis detrahens add. in mg. Vc om. rell. cf. praef. et locos ab Usenero ad fr. 67 congestos ) eas quae auditu e[*](e Sor. et (cf. 23 ex formis)) cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis[*](detrahens eas supra oculis add. K2 ) suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet[*](quelibet V1 quodlibet K1 ) sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore[*](forte G1K1 ) ut natura is[*](natura is naturalis X natura iis s ) potiens dolore careat.

atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit

p.339
Epicurus. deinde paulo infra:
saepe quaesivi
inquit[*](Epic. ib. fr. 69)
ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis[*](quid in boni GV (quod V2) R1 (in exp. 1) quidboni K1 quid in bonis K2B quod in bono Gr.) relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui si virtutes ebullire volent et sapientias,[*](sapientiam V2 ) nihil aliud dicent nisi eam viam,[*](viam K viam V (exp. 2) vim quae fiant ureae vol. Non. quae G) qua efficiantur eae[*](eae haec K) voluptates quas supra dixi.[*](qui si ... 7 dixi Non. 26, 19 )
quae secuntur,[*](sequuntur GR) in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est[*](alt. est om. X add. V2 ) de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.

ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris,[*](videbis R1 ) huic[*](ut huic V tu huic Str. p. 58 (non male, sed v. 10 ut pro et Non. CADA )) acipenserem[*](accipenserem X (cf. fat. fr. 5) accipienserem Non. V2 (pen) (acup. fin. 2,91 cf. 24. 5)) potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?[*](et si... 12 dabis Non. 550, 18 ) hydrauli[*](hgDPAll fere X hydraulis V2 ) hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? expones,[*](exponens X corr. V2 ) quae spectet,[*](spectat K) florida et varia? fasciculum ad naris admovebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris.

haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus[*](privemur X corr. K2R2V3 ) eum qui ita dicat:

  1. Pol mi/hi fortuna ma/gis nunc defit qua/m[*](quam quod G1 ) genus.[*](Enn. Thyest. sc. 354)
  2. Na/mque[*](namque neque K) regnum su/ppetebat mi,[*](mihi X corr. Grotius ) u/t scias, quanto e/ loco,
  3. Qua/ntis opibus, qui/bus de rebus la/psa fortuna a/ccidat.[*](occidat Ribb. sed cf. Th. l. l. I p. 290 )
p.340
quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat,[*](quid? plorare se desinat Non. 545, 20 ) aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta;
ex opibus summis opis egens, Hector,[*](haector X) tuae
—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium:
  1. Qui/d petam prae/sidi[*](praesidii X) aut e/xequar quo/ve nunc[*](Ennius Andr. sc. 85. 6)
  2. Au/xilio e/xili[*](exilii X (exillii K1) de hiatu cf. Plaut. Aul. 142 al. (Jacobsohn, Quaest. Plaut. Gött. 1904 p. 21)) au/t fugae[*](fugae s Bentl. fuga) fre/ta sim?
  3. A/rce et urbe o/rba sum. quo a/ccidam?[*](accedam X (accedam' K) corr. s ) quo a/pplicem?
  4. Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent,
  5. Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti[*](alii X corr. M2 s ) stant pa/rietes
  6. De/formati atque a/biete crispa—
scitis quae sequantur, et illa in primis:[*](ilium primis X corr. Tr. illud in primis Vc s cf. p. 260, 26 )
  1. O pa/ter, o patria, o Pri/ami domus,
  2. Saeptum a/ltisono cardi/ne templum!
  3. Vidi e/go te adstante[*](dstantem X (def. Va.) sed m eras. in V astante p. 260, 22 ) ope ba/rbarica
  4. Tecti/s caelatis la/queatis,
  5. Auro e/bore instructam re/gifice.[*](regificem X sed m exp. K1B)