Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris,[*](videbis R1 ) huic[*](ut huic V tu huic Str. p. 58 (non male, sed v. 10 ut pro et Non. CADA )) acipenserem[*](accipenserem X (cf. fat. fr. 5) accipienserem Non. V2 (pen) (acup. fin. 2,91 cf. 24. 5)) potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?[*](et si... 12 dabis Non. 550, 18 ) hydrauli[*](hgDPAll fere X hydraulis V2 ) hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? expones,[*](exponens X corr. V2 ) quae spectet,[*](spectat K) florida et varia? fasciculum ad naris admovebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris.
haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus[*](privemur X corr. K2R2V3 ) eum qui ita dicat:
ex opibus summis opis egens, Hector,[*](haector X) tuae—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium:
scitis quae sequantur, et illa in primis:[*](ilium primis X corr. Tr. illud in primis Vc s cf. p. 260, 26 )
- Qui/d petam prae/sidi[*](praesidii X) aut e/xequar quo/ve nunc[*](Ennius Andr. sc. 85. 6)
- Au/xilio e/xili[*](exilii X (exillii K1) de hiatu cf. Plaut. Aul. 142 al. (Jacobsohn, Quaest. Plaut. Gött. 1904 p. 21)) au/t fugae[*](fugae s Bentl. fuga) fre/ta sim?
- A/rce et urbe o/rba sum. quo a/ccidam?[*](accedam X (accedam' K) corr. s ) quo a/pplicem?
- Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent,
- Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti[*](alii X corr. M2 s ) stant pa/rietes
- De/formati atque a/biete crispa—