Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quodsi cui, ut ait idem,
simul animus cum re concidit[*](animus rem condidit X corr. Vc s ), a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non[*](estnon V) [*](est si non X) ab his voluptariis. quam enim isti bonorum copiam dicunt? fac sane esse summum bonum non dolere—quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia—: idne est, quo traducti luctum levemus? sit sane summum malum dolere:[*](dolore in dolere corr. G2K2V2 ) in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono?
Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet[*](Epic.p. te/lousfr. 67 p. 119, 16) omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec:
nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens[*](eas quae rebus percipiuntur venereis detrahens add. in mg. Vc om. rell. cf. praef. et locos ab Usenero ad fr. 67 congestos ) eas quae auditu e[*](e Sor. et (cf. 23 ex formis)) cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis[*](detrahens eas supra oculis add. K2 ) suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet[*](quelibet V1 quodlibet K1 ) sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore[*](forte G1K1 ) ut natura is[*](natura is naturalis X natura iis s ) potiens dolore careat.
atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit
p.339
Epicurus. deinde paulo infra: saepe quaesiviinquit[*](Epic. ib. fr. 69)
ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis[*](quid in boni GV (quod V2) R1 (in exp. 1) quidboni K1 quid in bonis K2B quod in bono Gr.) relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui si virtutes ebullire volent et sapientias,[*](sapientiam V2 ) nihil aliud dicent nisi eam viam,[*](viam K viam V (exp. 2) vim quae fiant ureae vol. Non. quae G) qua efficiantur eae[*](eae haec K) voluptates quas supra dixi.[*](qui si ... 7 dixi Non. 26, 19 )quae secuntur,[*](sequuntur GR) in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est[*](alt. est om. X add. V2 ) de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.