Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

hic est enim ille voltus semper idem, quem dicitur Xanthippe praedicare solita in[*](et in G (exp. 2)) viro suo fuisse Socrate:[*](socrate V2B e corr. M socratem KRV1 socratam G (ss. 2) del. Ba. def. Va. opp. 2 p. 130 )

p.334
eodem semper se vidisse exeuntem[*](et ante exeuntem add. Vc ) illum domo et revertentem. Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi[*](quem crassi V1 que crassi G1 ) illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse[*](riesisse R1 risisse, sed prius i in r. GV Luc. fr. 1300 ) Lucilius, sed tranquilla et serena; sic enim accepimus. iure autem erat semper idem voltus, cum mentis, a qua is fingitur, nulla fieret[*](fieret R ( Rc?) fieret V (t a m. 2) fieri G1K) mutatio. quare accipio equidem[*](quidem G1 ) a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur,[*](frangatur R1 ) simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae; si enim in re esset,[*](esset s We. essent) cur fierent provisa leviora?

Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus. qui censet[*](Epic. fr. 444) necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint. nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum venisset;[*](cum venisset ex conv. K2 ) qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit,[*](sit ex si Vc ) frustra suscipi miseriam voluntariam;[*](voluntariam add. GR1 in fine pag. ) ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo.

Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione[*](revocationem GKV1 ) ad contemplandas voluptates. parere[*](pareri GR1 (corr. 1) V1 (corr. 2)) enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis

p.335
cogitationibus, hebetem[*](habetem V1 ) aciem ad miserias contemplandas facit;[*](facit add. Vc (ante aciem We. ft. rectius cf. docere 220,13 sed cf. off. 1, 12 extr. al.) om. cett. ) a quibus cum cecinit[*](cecidit X corr. 2 ) receptui, inpellit[*](receptuimpellit VHKc (receptaimp. K1)G2 (receptum pellit1) receptū impellit R) rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas[*](contractandas K (ex -tes1) H) varias voluptates,[*](vetat... 335, 4 voluptates H) quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.[*](refert amputat G1R1V1 ) Haec nostro more nos diximus, Epicurii[*](epicurei RcK2 ) dicunt suo; sed quae[*](quae ex qui V2 ) dicant, videamus, quo modo, neglegamus.