Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Atque hoc quidem perspicuum est, tum[*](tum add.G2 ) aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam

p.332
malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse[*](ea ante esse add. V2 ) natura,[*](esse, ea natura Usen. Ep. fr. 444 (sed cf. 334,14 necesse esse eqs.) ex opinione pro opinionem Sey. efficere pro esse Bai. cf. quae dixi Herm. XLI 323 ) ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.[*](aegritudinem X) Cyrenaici non omni malo[*](malo modo R1 ) aegritudinem[*](aegritudine GK1 ) effici censent, sed insperato et necopinato malo. est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam: videntur enim omnia repentina graviora. ex hoc et illa iure laudantur:
  1. E/go cum genui, tu/m morituros[*](moriturum et huic rei Sen. ad Pol. 11, 2 ) sci/vi et ei rei[*](Enn. Telam. sc. 312. cf. Hier. epist. 60, 5) su/stuli.
  2. Prae/terea[*](praeterea ae in r. Vc ) ad Troia/m cum misi ob de/fendendam Grae/ciam,
  3. Sci/bam[*](scibam Fronto p. 217 sciebam) me in morti/ferum bellum, no/n in epulas mi/ttere.

haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet[*](Eurip. fr. 964 euripidĕ K thesseo GKR1 ) enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere:

  1. Nam qui hae/c audita a do/cto meminisse/m viro,
  2. Futu/ras mecum co/mmentabar mi/serias:
  3. Aut mo/rtem acerbam aut[*](alt. aut add. G2 exilii X) e/xili maesta/m fugam
  4. Aut se/mper aliquam mo/lem meditaba/r mali,
  5. Ut, si/ qua invecta di/ritas casu/ foret,
  6. Ne me i/nparatum cu/ra lacerare/t repens.[*](lacerare trepens G1R1 )

quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso[*](de ipso K1 (ex dese ipse) V1 (se add. 1) Anax. A 33 ) loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse:

sciebam me genuisse mortalem.
quae vox declarat is esse
p.333
haec acerba, quibus non fuerint cogitata. ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprovisa graviora. itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. et[*](et ex e Vc ) nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari,[*](ammirari GR1V) cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.
  1. Quam ob rem o/mnis, cum secu/ndae res sunt ma/xume, tum ma/xume[*](tum maxume add. Kc ) [*](maxime alt. loco GRV bis H)
  2. Medita/ri secum opo/rtet, quo pacto a/dversam[*](adversum KRH) aerumna/m ferant.[*](fuerant H ferat K1 )
  3. Peri/cla,[*](pericula X) damna pe/regre rediens se/mper secum co/gitet,[*](pericla damna exilia peregre rediens semper cogitet Ter. codd. )
  4. Aut fi/li[*](filii p. X) peccatum au/t uxoris mo/rtem aut morbum fi/liae,
  5. Commu/nia esse haec, ne/ quid horum umquam a/ccidat animo/ novum;[*](c. e. haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom Ter. )
  6. Quicqui/d praeter[*](praeter propter K) spem eve/niat, omne id de/putare esse i/n lucro.[*](ergo .. 22 lucro H) [*](... 22 Ter. Phormio 241–6 )
ergo hoc[*](hoc ex haec G2 ) Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?