Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est. sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; at irati[*](irati V e corr. iratus X cf. 23 sapientis) animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium
Etenim si sapiens in aegritudinem[*](aegritudinem -ne G) incidere posset,[*](posset semel R1 ) posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi
invidiam, quae tum[*](tum (cum G) etiam Bouh., alii aliter, Ciceronem corrigentes ) est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus[*](ut et fug. Non. ) ambiguum nomen invidiae.[*](posset (posse codd.) etiam... 12 invidiae Non. 443,15 (10 in invidiam. non dixi in invidentia 11 invidia)) quod verbum ductum[*](dictum G1K1 (cf. Isidor. 10,134)) est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:
quisnam florem[*](Acc. fr. 424 (unde aut quis mortalis fl. Non. 500, 13 num quis non mortalis fl. Ri. num quisnam poetae sit, dubium) quasnam G1 ) liberum invidit meum?male Latine videtur, sed praeclare Accius; ut enim
videre, sic
invidere florem[*](flore X florē K2Rc? ) rectius quam
flori. nos consuetudine prohibemur;
poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur in eundem et misereri et invidere.[*](non cadit ... 19 invidere) nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet,[*](olet V add. 1 aut 2 solet GK1 (corr. 2) R1 ( dolet m. ant.)) ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum