Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Veri etiam simile illud[*](illi G1 ) est, qui sit temperans— quem Graeci sw/frona appellant eamque virtutem swfrosu/nhn vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud[*](-d haut in r. K1 ) scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines xrhsi/mous appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest[*](potest om. H) a)bla/beian;[*](aBLaBEl in r. V1 ABDABelAN fere K1RG2 (in litt. evan. aut eras.) abdabeian H aBLaBElaN V1 ) nam est innocentia adfectio[*](affectio KRH) talis animi[*](sed praeteraN in r.) quae noceat nemini)—reliquas etiam[*](etiam om. H) virtutes frugalitas continet.[*](omnis abst.... 19 continet) quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.
sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit,[*](relinquit (-id G1) X corr. V1 aut 2 ) quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum[*](depositi G) non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum; omnes[*](omnis X) enim inter se nexae
frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e[*](est e We. ) terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse[*](lusisse V (l m. 2?) iusisse R1 iussisse GKR2H) putemur,[*](putatos V (ato in r. 2 ut v.; voluitne putato ?) nil GRc (totum verbum del. R2)) si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idem
nihili[*](St. fr. 3, 570 nihili V2 nihildic. G (2 litt. erasae) nihil KRV1 ) dicitur.—qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse[*](esse add. G2 ) constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam aegritudine. et sunt illa sapientis:[*](sed ... 326, 13 sapientis H) aberit igitur a sapiente aegritudo.
Itaque non inscite Heracleotes Dionysius[*](St. fr. 1, 434 dyonisius KR dioniius V) ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo:
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam[*](aliud quodpiam Turn. ex s aliquod (ex aliquid K1) quippiam X alia quippiam H) membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?
- Corque meum penitus turgescit tristibus iris,[*](I 646)
- Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.