Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nec vero umquam ne[*](ne nec X corr. Vvet ) ingemescit[*](ingemisc. K1Rc ) quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. faciunt idem, cum exercentur, athletae;[*](in stadio ... 21 athletae Char. GL. 216, 19 ) [*](atlętae RV) [*](atlete K1 ) [*](adlaetae G) pugiles vero, etiam cum feriunt[*](ferunt K1 ) adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt,[*](ingemisc. K1Rc ) [*](-scent ) [*](-scunt K2RcV2 ) non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda[*](profunda G1 ) voce omne[*](cum ante omne V2 ) corpus intenditur venitque plaga vehementior. quid? qui volunt exclamare maius, num satis habent latera
genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente[*](contente (n in r.) K) [*](contempte ) pro se ipse lege[*](le G2 ) Varia diceret, terram tangere. ut enim ballistae[*](balistae GK2(1?)R2(1?) ) lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo[*](quo (ante est) s cum X) est missa contentius. cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus,[*](imb. R imbecillis K1 ) si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim. qui[*](quae q. X corr. K1(?)RcV2 ) quidem gemitus si levationis aliquid adferret,[*](adferrent KR) [*](adferent G) tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri; cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes[*](turpe X corr. K2Vc ) esse volumus? quid est enim fletu muliebri viro turpius?
atque hoc praeceptum, quod de dolore datur, patet latius: omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum[*](eadem G) est. ira exardescit, libido concitatur: in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt arma sumenda. sed quoniam de[*](de add. G2Vc ) dolore loquimur,[*](loquimus V1 ) illa omittamus.[*](omittam; (= -us) R opm. G1 )
Ad ferendum igitur dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto[*](Otto, Sprichiv. 1368) pectore, ut dicitur, cogitare, quam id honestum sit. sumus enim natura, ut ante[*](ante p. 304, 24ss. ) dixi—dicendum est enim[*](enim om. H) saepius—, studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen
fulgentis gladios hostium videbant Decii, cum in aciem eorum inruebant. his levabat omnem volnerum metum nobilitas mortis et gloria. num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret? imperantem enim patriam Lacedaemoniis[*](lacedemoniis GK (iis in r. 2)) relinquebat, quam acceperat servientem. haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.