Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
'cave turpe quicquam, languidum, non virile.' obversentur[*](obversentur s ) [*](obversetur GRK2 ) [*](observetur K1V (s in r. m.vet)) species honestae[*](honeste X(alt. e transf. Vvet)) animo:[*](animo (aio) s ūo V1 (exp. 2autc) uero GKR viro Tr. ) Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios[*](conscius X (consscius G1) corr. Vrec s ) delendae tyrannidis indicaret; de Anaxarcho[*](de anaxarcho V2 ) Democritio[*](denax. X) cogitetur, qui cum
at vero C.[*](C. G. X) Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra[*](supra p.298,5 ) dixi, principio vetuit se alligari,[*](C. Marius, rust. vir, cum secaretur, principio ... alligari Char. GL. I 215,17 ) nec quisquam[*](nequisquam KV1 ) ante Marium solutus dicitur esse sectus.[*](esse sectus et postea alii V (signa app. 2)) cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit.
Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque[*](que om. X (add. K2R2V2)) causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil
remissione[*](remissio G1 ) autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis[*](persequentis X) animi est adhibenda contentio; ea est sola officii tamquam custodia. sed hoc idem in dolore maxume[*](maximi G1 ) est providendum, ne quid abiecte, ne[*](ve ne G) quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus,[*](providendum est ne ... 13 faciamus Char. GL. 1203, 7 ) in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere[*](ingemisc. K1Rc ) non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus[*](eiulatus K1 (eiu in r.)) ne mulieri quidem; et hic nimirum est
lessus[*](lessus Mur. cf. leg. 2,59.64 fletus W l pessus in mg. Vc cf. Progr. p.30 ), quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.[*](tabulae, V)