Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam[*](philotetă G1V1 (tet)) [*](atenim K1 ) illum—? a te enim malo discedere,[*](discere X discedere (cf. ac. 2, 115) Bentl. ) sed ille certe non fortis, qui iacet

p.297
  1. in tecto[*](tecto Bouhier lecto) u/mido,[*](Accius Phil. 550) [*](umido X (G1 in r.) add. K2?V2Rc (sed postea deletum) )
  2. Quod e/iulatu, que/stu, gemitu, fre/mitibus
  3. Resona/ndo mutum[*](mutum fin. 2, 94 multum) fle/bilis voce/s refert.
non ego dolorem dolorem esse nego—cur enim fortitudo desideraretur?—sed eum opprimi[*](oprimi R1V1 ) dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus[*](exornamus G1 (fait t)) philosophiam[*](modo ... quid exornamur philo- sophia? Non. 105,27 ) aut quid eius nomine gloriosi sumus? pungit[*](pungit dolor scr. Vc ) [*](pungat Vrec ) dolor, vel fodiat sane: si nudus es, da iugulum; sin tectus Volcaniis[*](volcaniis -iis in r. Vc ) armis, id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret.

Cretum quidem leges,[*](Cretum legs Char. GL. 124, 12 ) quas sive Iuppiter sive Minos[*](add. s minos R (ss. al. m.) ) sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi[*](Lygurgi X) laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando. Spartae[*](spartiatae V2 ) vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur,

ut multus e visceribus sanguis exeat,
[*](Trag. inc. 209) [*](exeat V) non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; quorum non[*](non in r. Vc uno X) modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem. quid ergo? hoc pueri possunt, viri non poterunt? et mos valet, ratio non valebit?

Interest aliquid inter laborem et dolorem. sunt finitima omnino, sed tamen differt[*](differt ert in r. G1 ) aliquid. labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus. haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant. itaque industrios homines illi studiosos[*](studiosos R (er. i)) vel potius

p.298
amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos:[*](laboriosos K (exp. 2); item v. 17 ) aliud est enim laborare, aliud dolere.[*](dolore K (4 dolore V1)) o verborum inops interdum, quibus abundare[*](habund. G1 ) te semper putas, Graecia! aliud, inquam, est dolere,[*](dolore K (4 dolore V1)) aliud laborare. cum varices secabantur C.[*](C.l g K2) Mario, dolebat; cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. est inter haec quaedam tamen similitudo: consuetudo enim laborum perpessionem dolorum[*](dolorem X corr. K2R2 ) efficit[*](efficiat X (a R1?)) faciliorem.

itaque illi, qui[*](qui RrecVrec ) [*](quae X (que K1 ę2)) Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt; quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu

parietum umbris occuluntur
.[*](Trag. inc. 205sqq.) illi autem voluerunt nihil horum simile esse
  1. a/pud Lacaenas vi/rgines,[*](Trag. inc. 205sqq.)
  2. Quibus ma/gis palaestra[*](palestra G1 e corr. V) Euro/ta[*](seurota R eurotas s ) sol pulvi/s labor
  3. Mili/tia in[*](in del.Lb. (s?)) studio est qua/m fertilitas ba/rbara.
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur[*](imp.K īp. ex inp. R1 ) feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit[*](ipse ... obducit Char. GL.I 72,1 (quodam callo)) [*](ipse labor callum obduxit Auct. de dub. nom. GL. V575,3 ) dolori.

Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum,[*](sqq. cf. Val. Max. 2, 6, 2) quorum procedit ad modum acies [*](add. Po.) ac[*](ac ad GKR et in r. V1 ) tibiam,[*](tibiam V(exp. rec)) [*](pr. agmen ad tibiam Tr. pr. acies ad tibiam We. ) nec adhibetur ulla sine anapaestis[*](anapestis GKV) pedibus hortatio—, nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus[*](et quantus male Dav. ) agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum[*](scutum (ex sicut eum?) G) gladium galeam in onere[*](onere in r. G1 )

p.299
nostri milites non plus numerant quam umeros[*](umeros X ( add. K2RCV2)) lacertos[*](lacerates G1 ) manus: arma enim membra militis esse dicunt; quae quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit,[*](fuerit Bentl. foret X fiat ss. V2 ferat Lb. ) abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint). quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus concursus clamor quanti laboris est! ex hoc ille animus in proeliis paratus ad volnera. adduc pari animo inexercitatum militem:

mulier videbitur. cur tantum interest inter novum[*](nutum K1 (novum2)) et veterem exercitum, quantum experti sumus? aetas tironum[*](tyronum X) plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere volnus consuetudo docet. quin etiam videmus ex acie efferri saepe saucios, et[*](et add. K2 ) quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi ictu ploratus turpissimos edere: at vero ille exercitatus[*](exercitus K1 ) et vetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur:

  1. O Pa/tricoles
  2. [*](Enn. Hect. lytra 161)
inquit,[*](inquid K1 -t in r. G1 )
  1. ad[*](Post 19 (et 20) versum exci- disse statuit Ribb. ) vo/s adveniens au/xilium et vestra/s manus
  2. Peto/, prius quam oppeto/ malam pestem ma/ndatam hostili/ manu,
  3. * * *
  4. Neque sa/nguis ullo po/tis est pacto pro/fluens consi/stere,
  5. Si qui/[*](quidem V (ss. Vrec)) sapientia/ magis vestra mo/rs devitari/ potest.
  6. Namque Ae/sculapi[*](esculapi K aesculapii GRV) li/berorum sau/cii opplent po/rticus;
  7. Non po/test[*](potis Bothe ) accedi.—
  8. Ce/rte Eurypylus[*](eyrypylus GRV (-pilus)) hi/c quidem est. hominem exe/rcitum![*](certe ... exercitum! vel hominem exercitum! Ciceroni dant alii. )
p.300

non minus autem exercitatum[*](talia fere supple Po. cum ap. Ennium exercitum sit idem ac 'vexatum'. ) : ubi tantum luctus continuatur,[*](tantum luctum continuatus GKR tantus luctus continuatus V sed s et alt. s in r. Vc aut 1 tantum luctus con- tinuatur s ) vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat[*](adferat X -at Vvet ) cur[*](quur G) aequo[*](aquo G1 ) animo sibi ferendum sit:

  1. Qui[*](qui V) a/lteri exitiu/m[*](exitum G1V1 (corr. G1V2)) parat,
  2. Eum sci/re oportet si/bi paratum,[*](paratum Bentl. paratam) pe/stem ut participe/t parem.
abducet[*](abducit V2 ) Patricoles, credo, ut conlocet in cubili,[*](cubiculi X (sed cubiculi K2)) ut volnus obliget.[*](non obliget K (2)) siquidem homo esset; sed nihil vidi minus.[*](vidiminus Vc ) [*](vidimus X) quaerit enim, quid actum sit:
  1. Elo/quere[*](eloquere Rrec ut v ) eloquere, re/s Argivum proe/lio ut se su/stinet.—
  2. Non po/test[*](potis Dav. ) ecfari[*](ecfari ) [*](hecfari ) [*](haecfari GR (h del. 1?)) ta/ntum dictis, qua/ntum factis su/ppetit
  3. Labo/ris.
quiesce igitur et volnus alliga.[*](alliga (ss. 2) V) etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus:
  1. Ubi fortuna Hecto/ris[*](haectoris X ( aectoris R)) nostram acrem a/ciem inclinata/m . .[*](dedit in fine add. Bergk )
et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?