Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent. at[*](ad in at corr. V1 ) tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixisses videri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus, verbo de sententia destitisti. roga[*](rogo X) [*](roga V1 aut 2 cf. ac. fr. 20 ) hoc idem[*](idem ex quidem R1? ) Epicurum: maius dicet esse malum mediocrem dolorem quam maxumum[*](quamaxumum X) dedecus; in ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores. quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem? quo[*](quo G1 ) dedecus maius a philosopho nullum expecto. quare satis mihi dedisti, cum respondisti maius tibi videri malum dedecus quam dolorem. hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit obsistendum dolori; nec tam quaerendum est, dolor[*](dolori ... est do scr. Vc partim in r. partim in mg. (n&tā)) malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum.
Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum;
quasi de verbo, non de re laboretur. quid me decipis,[*](decepis GRV1 (corr. 1 ) ) Zeno? nam cum[*](nam cum bis V) id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit.
nihil estinquit[*](inquld G1 (corr. 1 ) K)
malum nisi quod turpe atque vitiosum[*](viciosum ex vit- V1 ) est.[*](sqq. St. fr. 1, 185) ad ineptias redis;[*](redis V) illud enim, quod me angebat, non eximis. scio dolorem non esse nequitiam;
numquam quicquaminquit
ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute positum; sed est tamen reiciendum.cur?
asperum est, contra naturam, difficile perpessu,[*](perpesso K (-u in r. G1)) triste, durum.
haec est copia verborum, quod omnes uno verbo malum appellamus, id tot modis posse dicere. definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra naturam, vix quod ferri tolerarique[*](tollerarique G() RV) possit; nec mentiris; sed re succumbere non oportebat verbis gloriantem.
dum[*](du in r. Vrec del. Lb. ) nihil bonum nisi quod honestum, nihil malum[*](si quod ... malum add. Vc ) nisi quod turpe—optare hoc quidem est, non docere;[*](docere oce in r. V1 ) illud et melius et verius, omnia quae natura aspernetur[*](aspernetur V2 aspernatur X) in malis esse, quae adsciscat, in bonis. hoc posito et verborum concertatione[*](concertatione V (m eras.)) sublata tantum tamen excellet illud quod recte[*](rite H) amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae[*](fortunae Vc furtunae X) putantur, perexigua et minuta videantur,[*](nihil melius aut verius dici queunt quam omnia quae... 20 videantur H) igitur ne malum quidem[*](quidem V (l litt. er.) ) ullum,[*](illum G1 ) nec si in unum locum[*](add. Se. (nec malum ullum, ne si in unum quidem locum Ba.)) conlata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda.
quare si, ut[*](sin ts sunt si ut ex sicut G1K2 ) [*](ut si V (trp. m. rec.) ) initio concessisti, turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor.[*](nihil...24 dolor add. G1 ) nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare,[*](ad eiul. add. Rc (sed iterum eras.) K2 ) lamentari,[*](lamentare GR1V1 (corr. RcVrec)) frangi, debilitari
Aut enim nulla virtus est aut contemnendus omnis dolor.[*](dolor est H) prudentiamne vis esse, sine qua ne[*](ne om. H neç K) intellegi quidem ulla virtus potest? quid ergo? ea patieturne te quicquam facere nihil proficientem et frustra [*](add.Lb.cf.p.351,3;356,17) laborantem? an temperantia sinet[*](sinet V (t in r. et Vc)) te inmoderate[*](inmodate V1 ) [*](imm. KRH) facere quicquam? an coli iustitia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente?[*](relinquentem K1R1V1H) [*](relinquente˜ (sign. interr.) G) quid? fortitudini comitibusque eius, magnitudini[*](magnitudini G) animi, gravitati,[*](gravitate X corr. K2RcV1 ) patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?