Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

ergo etiam carere mortuos vitae commodis idque esse miserum? certe ita dicant necesse est. an potest is, qui non est, re ulla carere? triste enim est nomen ipsum carendi, quia subicitur haec vis: habuit, non habet; desiderat requirit indiget. haec, opinor, incommoda sunt carentis: caret oculis, odiosa caecitas; liberis, orbitas. valet hoc in vivis, mortuorum autem non modo vitae commodis, sed ne vita quidem ipsa quisquam caret. de mortuis loquor, qui nulli sunt: nos, qui sumus, num aut cornibus[*](aut si cornibus X si exp. Vvet aut sic c. Sey. ) caremus aut pinnis?[*](aut pinnis V (am. rec.)) ecquis id[*](ecquis id Dav. sit qui id R) dixerit? certe nemo. quid[*](sit quid G sit q K (q K1 alt. i add. c) sit q id V (isVc) qd (Vc) V) ita? quia, cum id non habeas quod tibi nec usu nec natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias[*](sentias V (n in r. c)) te non habere.

hoc premendum etiam atque etiam est et urguendum[*](arguendum X (unde argumentum s) urguendum (u in r. et V2) V cf. Verr.1,36 leg. agr.1, 16 Phil. 4,12 (prem. et urg. coni.) fin. 5,80 illud urgueam, non intellegere eum (cf. nat. deor. 3, 76) Planc. 48 etiam atque etiam insto atque urgeo insector posco) confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin[*](qui V1 ) tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio[*](suspitio KV1 -ici- in r. G1 ) sensus relinquatur—hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit[*](q sit V (ss. Vc)) carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo. carere igitur hoc significat: egere eo quod habere velis; inest enim velle in carendo, nisi cum sic tamquam in febri dicitur alia quadam notione verbi. dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid non habeas et non habere te sentias, etiamsi id facile patiare. ita [*](add. Sauppe) carere in morte non dicitur; nec enim esset dolendum; dicitur illud:

p.263
bono carere
, quod est malum. sed ne vivus quidem bono caret, si eo non indiget; sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere—dici autem hoc in te satis subtiliter non potest; posset in Tarquinio, cum regno esset expulsus—: at in mortuo ne[*](ne add. V2 ) intellegi quidem. carere enim sentientis est;[*](est post nec VC aut 2 ) nec sensus in mortuo: ne carere[*](necarere V nec car. GKR) quidem igitur in mortuo est.

Quamquam quid opus est in hoc philosophari, cum rem non magnopere philosophia egere videamus?

quotiens non modo ductores nostri, sed universi etiam exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt![*](concurrerunt V2 concurrerint (con ex cu K1)X) quae quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio concidisset; non cum Latinis decertans pater Decius, cum Etruscis filius, cum Pyrrho[*](pirrho GVK ( s. v.)) nepos se hostium telis obiecissent; non uno bello pro patria cadentis Scipiones Hispania vidisset, Paulum et Geminum[*](geminium X) Cannae, Venusia Marcellum, Litana[*](Litana (cf. Liv. 23, 24) Li. latina GKR) Albinum,[*](hirpin in r. Vc ) Lucani Gracchum.[*](gracum G grachum V) num quis horum miser hodie? ne tum[*](netum G) quidem post spiritum extremum; nec enim potest esse miser quisquam sensu perempto.

'At[*](at KR et ex ad G1V1 ) id ipsum odiosum est, sine sensu esse.' odiosum, si id esset carere; cum vero perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sentiat? quamquam hoc quidem nimis saepe[*](nimis sepossedeo K), sed eo quod in hoc inest[*](inest est V) omnis animi contractio ex metu mortis. qui enim satis viderit, id quod est luce clarius, animo et corpore consumpto totoque animante deleto et facto interitu universo illud animal, quod fuerit, factum esse nihil, is plane perspiciet inter Hippocentaurum,[*](hyppoc. G) qui numquam fuerit, et regem Agamemnonem

p.264
nihil interesse, nec pluris nunc facere M. Camillum hoc civile bellum, quam ego illo vivo[*](vivo illo GR) fecerim Romam captam. Cur igitur et Camillus doleret, si haec post trecentos et quinquaginta fere[*](facere in fere corr. K1 ) annos eventura putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum gentem aliquam urbe nostra[*](urbe nostra s urbe nostram (sed am in r. K1 aut c) K (Potior illud in mg. K2) urbem nostram GRV) potituram putem? quia tanta[*](qui V ( a add. c) quia tanta ex quanta (?) Kc ) caritas[*](caritatis K1 ) patriae est, ut eam non sensu nostro, sed salute ipsius metiamur. itaque non deterret[*](non n det. R non modo ante non add. K2V2 ) sapientem mors,

quae propter incertos casus[*](casus add. Vc ) cotidie imminet,[*](imminet V) propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus[*](quominus K) in omne tempus rei p. suisque[*](reip. suisque GV) [*](reipsusque ex reipsiusque K2 reipussuisque R ( al. m.)) consulat, cum[*](cum Sey. ut W aut Mue. ) posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere. quare licet etiam mortalem esse animum[*](animum K2 s animam X) iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis,[*](sit X sit V (ss. 1 aut c)) sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.

Natura vero si [*](add.Ba.) se sic habet, ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum mors, ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit. in quo quid potest esse mali, cum mors nec ad vivos pertineat nec ad mortuos?