Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Video te alte spectare et velle in caelum migrare. spero fore[*](forte K) ut[*](ut add. Vc ) contingat id nobis. sed fac, ut isti volunt, animos non remanere post mortem: video[*](vide K1 ) nos, si ita sit, privari spe beatioris vitae; mali vero quid adfert ista sententia? fac enim sic animum interire ut corpus: num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem sensus in corpore est? nemo id quidem dicit, etsi Democritum[*](Vors. 55 A 160 Diels) insimulat Epicurus, Democritii[*](Epic. fr. 17) [*](democritii Bentl. democritici) negant. ne in animo quidem igitur sensus remanet; ipse enim nusquam est. ubi igitur malum est, quoniam nihil tertium est? an quod[*](quod quoniam X quod V2 (postea iter. quoniam restitutum) del. Lb. ) ipse animi discessus a corpore non fit sine dolore? ut credam ita esse, quam est id exiguum! sed[*](sed We. et W at Bouhier ) falsum esse arbitror, et fit plerumque sine sensu, non numquam etiam cum voluptate, totumque hoc leve est, qualecumque est;

fit enim ad punctum temporis.

Illud angit vel potius excruciat, discessus ab omnibus is quae sunt bona in vita
. vide ne
a malis
[*](neamalis K (fuit m vel ni)) dici verius possit. quid ego nunc lugeam vitam hominum? vere et iure possum; sed quid necesse est, cum id agam ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem? fecimus hoc in eo libro, in quo nosmet ipsos, quantum potuimus, consolati sumus. a malis igitur mors abducit, non a bonis, verum si[*](sqq. Val. Max 8, 9 ext. 3) quaerimus. et quidem hoc[*](ecquidem GRV hqdĕ (= haec quidem) K1 (hoc quidem ss. 2)) a Cyrenaico Hegesia[*](hegesia R1 ) sic copiose disputatur, ut is a rege Ptolomaeo[*](ptolomeo K ptholomeo GV) prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere,
p.260
quod[*](quod V2 s quo X) multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent.[*](-scerent in r. Vc )

Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Theombrotum[*](Cleombrotum Callim. ep. 23 cf. p. Scauro § 4. ) est, quem ait, cum ei nihil accidisset[*](accedisset GR1 (e1) K1 (corr. 2 ) V) adversi, e muro se[*](sc. Phaedone ) in mare abiecisse lecto Platonis libro. eius autem, quem dixi, Hegesiae[*](helesiae X (sed l ex g V1)) liber est[*](liber est add. K2 ) *)apokarterw=n,[*](aitokapteponfere X) po pro ito voluisse vid. V2 ait o G1)) quo[*](quod W (breviter pro 'qui inscribitur a)pok. quod'?) quo Sey. in quo Bentl. ) a vita quidem per inediam discedens revocatur ab amicis; quibus respondens vitae humanae enumerat incommoda. possem idem[*](idem Ern. id) facere, etsi minus quam ille,[*](quam ille s. v. add. G1 ) qui omnino vivere expedire nemini putat. mitto alios: etiamne nobis expedit? qui et domesticis et forensibus solaciis[*](solatiis GK) ornamentisque privati certe si ante occidissemus, mors nos a malis,[*](amabilis K1 ) non a bonis abstraxisset.

Sit igitur aliquis, qui nihil[*](qnihil K) mali habeat, nullum a fortuna volnus acceperit: Metellus ille honoratis[*](honoratus X corr. V2? ) quattuor filiis aut[*](aut K at GRV) quinquaginta Priamus, e[*](e V2 om. X) quibus septemdecim iusta uxore natis; in utroque eandem habuit fortuna potestatem, sed usa[*](seclusa K1 (sedusa2) R (ex sed usa) ) in altero est: Metellum enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum inposuerunt,[*](imp. KR) Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit. hic si vivis filiis incolumi regno occidisset

  1. asta/nte[*](astante hic W ) ope ba/rbarica
  2. Tecti/s caelatis la/queatis,[*](tectis caelatis lacuatis Serv. Aen. 1, 726 (e Cic.) )
utrum tandem a bonis an a malis[*](an a malls ani- malis K anmals V1 ) discessisset? tum profecto videretur a bonis. at certe[*](atcerte K) ei melius evenisset nec tam flebiliter illa canerentur:
p.261
  1. Haec[*](Enn. Androm. 94 sqq. cf. p. 340, 16sqq.) o/mnia vidi infla/mmari,[*](inflamari GR)
  2. Priamo/ vi vitam evi/tari,
  3. Iovis a/ram sanguine tu/rpari.
quasi vero ista vi[*](vi Petrus Crassus e p.340,24 vel hic W (in V el a m. rec. in ras.; sed non fuit vi)) quicquam tum potuerit[*](poterat ex potuerit V1 aut 2 ) ei melius accidere! quodsi ante occidisset,[*](accidisset (occ.V2?)) talem[*](talem Dav.tamen) eventum omnino amisisset;[*](amississet R) hoc autem tempore sensum amisit malorum.

Pompeio,[*](Pompeio eqs. resp. Seneca Marc. 20 ) nostro familiari, cum graviter aegrotaret[*](gravitaret egrotaret K1 (corr. c ) ) Neapoli, melius est factum. coronati Neapolitani fuerunt, nimirum etiam Puteolani; volgo ex oppidis[*](opidis KV1 ) publice gratulabantur: ineptum sane negotium et Graeculum, sed tamen fortunatum. utrum igitur, si tum esset extinctus, a bonis rebus an a malis[*](an malls GV1 (corr. 1 ) animalis R) discessisset?[*](discessis G1 ) certe a miseris.[*](a miseris V) non enim cum socero bellum gessisset, non inparatus[*](imp. KR) arma sumpsisset, non domum reliquisset,[*](relinquisset GR1 profugisset V3 ) non ex Italia fugisset, non exercitu amisso nudus in servorum ferrum et manus incidisset, †non liberi defleti,[*](defleti X (deleti V) non liberi defleti del. Bai., non lib....) non fortunae omnes a victoribus possiderentur.[*](possiderentur Hei. non essent ab omnibus bonis liberi defleti fere exp. Po. cf. Phil. 13,10 2, 64 dom. 96 al. a victoribus K2V2 auctoribus X) qui, si mortem tum obisset, in amplissimis fortunis occidisset,[*](accidisset K1 ) is propagatione vitae quot, quantas, quam incredibilis hausit calamitates! haec morte effugiuntur, etiamsi non evenerunt, tamen, quia[*](quia exp. Vrec ) possunt evenire; sed homines ea sibi accidere posse non cogitant: Metelli sperat sibi quisque fortunam, proinde[*](perinde V3 ) quasi aut[*](ut V1 ut X) plures fortunati sint[*](sint G) quam infelices aut certi[*](certi K2V2 certe X) quicquam sit in rebus humanis aut sperare sit prudentius quam timere.

p.262

Sed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte privari: