Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram[*](spher. GRV sper. K) inligavit, effecit[*](efficit K1 ) idem quod ille, qui in Timaeo[*](timeo X Tim. p.39 ) mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio. quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in sphaera[*](spher. GRV sper. K) quidem eosdem motus Archimedes sine[*](sine V) divino ingenio[*](ne V) potuisset imitari.
Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut[*](ut aut Kc ) ego aut poëtam grave[*](gravem H) plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis. philosophia vero, omnium[*](Tim. 47a cf. Lact. inst. 3, 14, 7) mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum? haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit,[*](erudiunt K1V1H) eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera[*](infera s. v. add. Kc ) prima ultima media videremus.
prorsus haec divina mihi videtur vis, quae tot res efficiat et tantas. quid est enim[*](enim s. v. add. G1 ) memoria rerum et verborum? quid porro inventio? profecto id, quo ne in deo quidem[*](quidem V2 s om. X) quicquam maius[*](magis V1 (corr. rec ) ) intellegi potest.[*](potest R1 potes G) non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate[*](iuventute Vrec ) pocula ministrante laetari[*](laetare GR1 (corr. 1 ) V1 (corr. 2 ) Hom. Y 232 ) arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden[*](ganimeden V1 (corr. 1 ) H) ab dis[*](dis ex his R) raptum ait[*](ait ex aut Kc ) propter formam, ut[*](ut V) Iovi bibere ministraret;[*](ut... ministraret Arus. GL. VII458, 16 ) non iusta causa, cur Laomedonti
'Animorum nulla in terris origo inveniri potest; nihil[*](nihil quid H ) enim est[*](est enim Lact. ) in animis mixtum atque concretum aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur, nihil ne[*](ne V(ss. m. rec.)) aut umidum[*](humidum GV2H) quidem aut flabile aut igneum. his enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae[*](vim memoriae in r. V2 ) mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat[*](praevident V Lact. B 2 ) et complecti possit praesentia. quae sola divina sunt, nec invenietur[*](nec enim inv. Lact. ) umquam, unde[*](inde G1R1V (m 2 ) unde K Lact. ) ad hominem venire possint nisi a deo.[*](sin... 20 a deo H) [*](Animorum 20 a deo Lact. ira 10, 45 (inst. 7,8, 6) ) singularis est igitur quaedam natura atque vis animi seiuncta ab his usitatis notisque naturis. ita, quicquid est illud, quod sentit quod sapit quod vivit quod viget, caeleste et divinum ob eamque rem aeternum sit necesse
Ubi igitur aut qualis est ista mens?