Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

ita nihil est aliud discere[*](discere ex scire Kc ) nisi recordari. Ego autem maiore[*](maiore V1 ( add. c)) etiam quodam modo memoriam admiror. quid est enim illud quo[*](quo s quod X) meminimus, aut quam[*](que R1 quam Rc ) habet vim aut unde naturam?[*](natam Lb. CIMWNIDHC X) non quaero, quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta[*](quantas R1 ) is, qui a Pyrrho[*](pyrro G pirro K1 ) legatus ad senatum est missus, Cineas,[*](ceineas X) quanta nuper Charmadas,[*](carmadas G) quanta, qui modo fuit, Scepsius[*](scepsius V (e corr.?) secpsius GKR (e scespius1)) Metrodorus, quanta noster Hortensius: de communi hominum[*](hominum s omnium) memoria loquor, et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum quanta mens sit, difficile est existimare; ita multa meminerunt.

Quorsus igitur haec spectat oratio? quae sit illa vis et unde sit, intellegendum[*](intellegundum K1 ) puto. non est certe nec cordis nec sanguinis nec cerebri nec atomorum; animae sit ignisne[*](animae Bentl. anima W (aer ss. V3) ignisne s(?) Lb. ignisve. 'certe tenuissimae materiae est vis memo- riae; utrum animae an ignis, non diiudico, sed sive hoc sive illud est animus illa vi praeditus, divinus est') nescio, nec me pudet ut istos fateri nescire quod nesciam:[*](De communi itaque omnium ... 19 nesciam (om. verbis 14 ita... 15 meminerunt)) illud, si ulla alia de re obscura adfirmare[*](aff. Vc ) possem, sive anima sive ignis sit animus, eum iurarem[*](iurarem V iurarem eum K) esse divinum. quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc[*](hoc V) nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae? si quid sit

p.248
hoc non vides, at quale sit vides; si ne id quidem, at quantum sit[*](at quale ... 2 quantum sit et 2 vides add. Kc ) profecto vides.

quid igitur? utrum capacitatem[*](capicitatem K1V1 ) aliquam in animo[*](in add. Kc in animo om. H) putamus esse, quo tamquam in aliquod vas ea quae meminimus infundantur? absurdum id quidem; qui enim fundus aut quae talis animi figura intellegi potest aut quae tanta omnino capacitas? an inprimi quasi ceram animum[*](ita in animum V) putamus, et esse[*](et esse, sed et del. V) memoriam signatarum rerum in mente vestigia? quae possunt verborum, quae rerum ipsarum esse vestigia,[*](quae possunt... 10 vestigia om. K1 (add. c ) H Marb. (in R haec unam lineam efficiunt!) ) quae porro tam inmensa[*](imm. R) magnitudo, quae illa tam multa possit effingere?

Quid?

illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur? ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea[*](concreta ea concretus esse Bentl. ) videtur? aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit nomina? aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit,[*](vocum V2 ) aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones institutiones[*](institiones Man. ) notavit? omnes magni; etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora[*](eligantiora K eleg. R1 ) defluximus. nam et auribus oblectatio magna parta est inventa[*](parata ss. K2 que post inventa add. V2 ) et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum[*](cum V, sed c in r. scr, Vc tum X) ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo

p.249
errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo[*](animo Man. s animus) vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.