Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur? ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea[*](concreta ea concretus esse Bentl. ) videtur? aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit nomina? aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit,[*](vocum V2 ) aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones institutiones[*](institiones Man. ) notavit? omnes magni; etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora[*](eligantiora K eleg. R1 ) defluximus. nam et auribus oblectatio magna parta est inventa[*](parata ss. K2 que post inventa add. V2 ) et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum[*](cum V, sed c in r. scr, Vc tum X) ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo

p.249
errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo[*](animo Man. s animus) vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.

nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram[*](spher. GRV sper. K) inligavit, effecit[*](efficit K1 ) idem quod ille, qui in Timaeo[*](timeo X Tim. p.39 ) mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio. quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in sphaera[*](spher. GRV sper. K) quidem eosdem motus Archimedes sine[*](sine V) divino ingenio[*](ne V) potuisset imitari.

Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut[*](ut aut Kc ) ego aut poëtam grave[*](gravem H) plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis. philosophia vero, omnium[*](Tim. 47a cf. Lact. inst. 3, 14, 7) mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum? haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit,[*](erudiunt K1V1H) eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera[*](infera s. v. add. Kc ) prima ultima media videremus.

prorsus haec divina mihi videtur vis, quae tot res efficiat et tantas. quid est enim[*](enim s. v. add. G1 ) memoria rerum et verborum? quid porro inventio? profecto id, quo ne in deo quidem[*](quidem V2 s om. X) quicquam maius[*](magis V1 (corr. rec ) ) intellegi potest.[*](potest R1 potes G) non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate[*](iuventute Vrec ) pocula ministrante laetari[*](laetare GR1 (corr. 1 ) V1 (corr. 2 ) Hom. Y 232 ) arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden[*](ganimeden V1 (corr. 1 ) H) ab dis[*](dis ex his R) raptum ait[*](ait ex aut Kc ) propter formam, ut[*](ut V) Iovi bibere ministraret;[*](ut... ministraret Arus. GL. VII458, 16 ) non iusta causa, cur Laomedonti

p.250
tanta[*](tanta add. Kc ex tanti V2 ) fieret[*](fieret V2 s fierit X) iniuria. fingebat haec Homerus et[*](et add. V2 ) humana ad deos transferebat:[*](-ebat in r. Vc ) [*](transferret ad nos ss. K2 ) divina mallem ad nos.[*](fingebat... 2 nos Aug. civ. 4, 26 conf. 1,16 ) quae autem divina? vigere, sapere, invenire, meminisse.[*](quid igitur... 15 videtur et quis igitur (pro aut qui) pri- mus 250, 3 meminisse H) ergo animus[*](animusq: K (ui ss. 2) lac. ind. Po. (suppl. fere sec. § 66 et rep. 6,26: viget invenit meminit)) qui ...,[*](qui del. Lb. quidem Sey. ) ut ego[*](Eurip. fr. 1018) dico, divinus est, ut Euripides dicere audet, deus. Et quidem,[*](et quidem ex equi- dem V1 ) si[*](si add. Kc ) deus aut anima aut ignis est, idem est animus hominis. nam ut illa natura caelestis et terra vacat et umore,[*](humore X) sic utriusque[*](utrisque V1 ) harum rerum humanus animus est expers; sin autem est quinta quaedam natura, ab Aristotele inducta primum, haec et deorum est et animorum. Hanc nos sententiam secuti[*](sicuti K) his ipsis verbis in Consolatione hoc[*](hoc del. s, sed hoc ut p. 253, 27 de hoc ipso usurpatum est. Cic. distinguit inter hoc argumentum quod suis verbis exprimit et universam Aristotelis sententiam e qua illud ductum est. ) expressimus:

'Animorum nulla in terris origo inveniri potest; nihil[*](nihil quid H ) enim est[*](est enim Lact. ) in animis mixtum atque concretum aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur, nihil ne[*](ne V(ss. m. rec.)) aut umidum[*](humidum GV2H) quidem aut flabile aut igneum. his enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae[*](vim memoriae in r. V2 ) mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat[*](praevident V Lact. B 2 ) et complecti possit praesentia. quae sola divina sunt, nec invenietur[*](nec enim inv. Lact. ) umquam, unde[*](inde G1R1V (m 2 ) unde K Lact. ) ad hominem venire possint nisi a deo.[*](sin... 20 a deo H) [*](Animorum 20 a deo Lact. ira 10, 45 (inst. 7,8, 6) ) singularis est igitur quaedam natura atque vis animi seiuncta ab his usitatis notisque naturis. ita, quicquid est illud, quod sentit quod sapit quod vivit quod viget, caeleste et divinum ob eamque rem aeternum sit necesse

p.251
est. nec vero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens[*](nec vero ... 4 movens Lact. inst. 1,5, 25 (7, 3, 4) Salv. gub. dei 1, 1, 14 ) ipsaque praedita motu sempiterno.[*](nec ... 4 sempiterno) [*](mens quaedam est soluta et libera, secreta ... 4 sempiterno Aug. civ. 22,20 ) hoc e genere atque[*](que V q; sed; in r. R) eadem e natura est humana mens.'

Ubi igitur aut qualis est ista mens?

—ubi tua aut qualis? potesne dicere?[*](est ista ... 8 dicere in r. Vc (tu aut)) an, si omnia ad intellegendum non habeo quae habere vellem, ne is[*](ne is GK1 (h ante is add. 2) neiis RV (iR1?Vrec)) quidem quae habeo mihi[*](mihi in r. V2 ) per te[*](per te certe V) uti licebit? non valet tantum animus, ut se ipse[*](se ipsum ipse X ipsum exp. Vvet ) videat, at[*](at om. K1 (add. 2) H) ut oculus, sic animus se non videns alia cernit. non videt autem, quod minimum est, formam suam (quamquam fortasse[*](quamquam fortasse Wolf fortasse quamquam X (fortasse quamqā id quoque V, ā in r. et v et forte2)) id quoque, sed relinquamus); vim certe,[*](certe quoque H) sagacitatem, memoriam, motum,[*](modum G1 (corr. 1 ) ) celeritatem videt. haec magna, haec divina, haec sempiterna sunt; qua facie[*](facile K1 ) quidem sit aut ubi habitet, ne quaerendum quidem est.

Ut cum videmus speciem primum candoremque caeli, dein conversionis celeritatem tantam quantam cogitare non possumus, tum[*](tunc K) vicissitudines dierum ac noctium commutationesque[*](commotionesque H) temporum quadrupertitas ad maturitatem frugum et ad temperationem[*](temporum frugum R) [*](temperationum GR (sed in u aliquid corr.) V1 (-em2)) corporum aptas eorumque omnium moderatorem et ducem

p.252
solem, lunamque adcretione et deminutione[*](dim. ex dem. K1 ) [*](adcretionẽ et deminutionẽ V (˜ postea add.)) luminis quasi fastorum notantem et significantem dies, tum in eodem orbe in duodecim partes distributo quinque stellas ferri eosdem cursus constantissime servantis[*](servatis V1 ) disparibus inter se motibus, nocturnamque[*](nocturnaque G1K1 (˜ add. 1 aut 2) H) caeli formam undique sideribus ornatam, tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus[*](duabus ex duobus R1 ) oris[*](horis V2 ) distantibus habitabilem et cultum,[*](cultam X cultum s ) quarum[*](Acc. Philoct. 566) altera, quam nos incolimus,
  1. Sub a/xe posita ad ste/llas septem, unde ho/rrifer,
  2. Aquilo/nis stridor ge/lidas molitu/r nives,
altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci

a)nti/xqona,[*](antixoona V (l antchona V2 mg.)B antixoona GRHKc (axina K1)) ceteras partis incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore

  1. Caelu/m[*](Enn. Eum. 151) nitescere, a/rbores fronde/scere,
  2. Vite/s laetificae[*](laetificare RK (laet- ex loet.c) H) pa/mpinis pube/scere,
  3. Rami/ bacarum ube/rtate incurve/scere,[*](bacarum ... incurviscere Non. 122, 18 )
  4. Segete/s largiri fru/ges, florere o/mnia,
  5. Fonte/s scatere,[*](scatescere K) herbis pra/ta convesti/rier,
tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum[*](acdeorum (c add. Vc)V deorum eorum c. X (que post eorum add. K2V2) eorum del. Bouhier ac dei utilitatibusque hominis agros H) cultorem atque ho-

minis utilitati agros omnis et maria parentia—: haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin is[*](is H his GKRV) praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt,[*](sînt K1 ) ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt,

p.253
ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris?[*](numeris K1 ) sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut deum[*](non videas ut deum add. G1 in mg. ) non vides, tamen, ut deum adgnoscis[*](adgn. G (3 agdn.) KR) [*](agn. V agn. H) ex operibus eius, sic ex memoria rerum et inventione et celeritate motus omnique[*](omniaque GK1 (omni atquec)R) [*](omnique V) pulchritudine virtutis vim divinam mentis adgnoscito.[*](adgn. G (3 agdn.) KR)

In quo igitur loco est? credo equidem in capite et cur credam adferre possum. sed alias, ubi[*](nunc ante ubi add. Vrec ) sit animus; certe quidem in te est.[*](quidem interest K1 ) quae est eius[*](ei' (= eius) in r. Vc et X ei sVrec ) natura? propria, puto, et sua. sed fac igneam, fac spirabilem:[*](spiritabilem V) nihil ad id de quo agimus. illud modo videto, ut deum noris, etsi eius ignores et locum et[*](faciem ... 13 locum et om. Hs ) faciem,[*](faciem aciem in r. V1 ) sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiamsi ignores et locum et formam.

in animi autem[*](autem om. H) cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex: quod cum ita sit, certe nec[*](ne nec HK (c 2 aut c) add. Mdv. ad Fin. exc. III ) secerni nec dividi nec discerpi nec distrahi potest, ne interire quidem igitur. est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus[*](diremptus sVrec direptus X) earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur.[*](non valet animus... 253,22 tenebantur H)

His et talibus rationibus adductus[*](aductus GR1 (corr. c ) V1 (corr. 1 ) ) Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex[*](254,12 saep. q; in r. Ral.m. (ex que ut v.)) fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et

p.254
tum,[*](tum ex cum V1 ) paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.[*](aescendere V asc. KBs )