Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

cumque nihil esset --- ,[*](lac. ind. Po.(suppl. fere: eorum quae sensibus perciperentur cl. div.2,9 Tim.28A)) ut omnibus locis a Platone disseritur—nihil enim[*](ille post enim hab. VBPs ) putat esse, quod oriatur et intereat, idque solum esse,[*](esse s esset) quod semper tale sit quale[*](quale EIDEAN corr. Sey. ) est (i)de/an appellat ille, nos speciem)—, non potuit animus haec in corpore inclusus[*](clusus V (ss ) ) adgnoscere,[*](adgn. G1 ) [*](agn. V) cognita attulit; ex quo tam multarum rerum[*](rerum om. V) cognitionis admiratio tollitur. neque ea plane

p.247
videt animus, cum repente in[*](in om. Boeth. ) tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigravit, sed cum se collegit[*](collegit s recollegit Boeth. colligit X (col V)) atque recreavit, tum adgnoscit[*](adgn. R1 agn. V Boeth. ) illa reminiscendo.[*](in illo libro... 11 vita et 14 aiunt enim nullo modo fieri pos- se ut ... 247, 3 reminiscendo (om. 18 cumque... 24 tollitur) libere reddit Boethius in Cic. top. 76 V p. 391, 7 Bai. (Stangl, Jahrb. 127 S. 290. 299) )

ita nihil est aliud discere[*](discere ex scire Kc ) nisi recordari. Ego autem maiore[*](maiore V1 ( add. c)) etiam quodam modo memoriam admiror. quid est enim illud quo[*](quo s quod X) meminimus, aut quam[*](que R1 quam Rc ) habet vim aut unde naturam?[*](natam Lb. CIMWNIDHC X) non quaero, quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta[*](quantas R1 ) is, qui a Pyrrho[*](pyrro G pirro K1 ) legatus ad senatum est missus, Cineas,[*](ceineas X) quanta nuper Charmadas,[*](carmadas G) quanta, qui modo fuit, Scepsius[*](scepsius V (e corr.?) secpsius GKR (e scespius1)) Metrodorus, quanta noster Hortensius: de communi hominum[*](hominum s omnium) memoria loquor, et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum quanta mens sit, difficile est existimare; ita multa meminerunt.

Quorsus igitur haec spectat oratio? quae sit illa vis et unde sit, intellegendum[*](intellegundum K1 ) puto. non est certe nec cordis nec sanguinis nec cerebri nec atomorum; animae sit ignisne[*](animae Bentl. anima W (aer ss. V3) ignisne s(?) Lb. ignisve. 'certe tenuissimae materiae est vis memo- riae; utrum animae an ignis, non diiudico, sed sive hoc sive illud est animus illa vi praeditus, divinus est') nescio, nec me pudet ut istos fateri nescire quod nesciam:[*](De communi itaque omnium ... 19 nesciam (om. verbis 14 ita... 15 meminerunt)) illud, si ulla alia de re obscura adfirmare[*](aff. Vc ) possem, sive anima sive ignis sit animus, eum iurarem[*](iurarem V iurarem eum K) esse divinum. quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc[*](hoc V) nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae? si quid sit

p.248
hoc non vides, at quale sit vides; si ne id quidem, at quantum sit[*](at quale ... 2 quantum sit et 2 vides add. Kc ) profecto vides.

quid igitur? utrum capacitatem[*](capicitatem K1V1 ) aliquam in animo[*](in add. Kc in animo om. H) putamus esse, quo tamquam in aliquod vas ea quae meminimus infundantur? absurdum id quidem; qui enim fundus aut quae talis animi figura intellegi potest aut quae tanta omnino capacitas? an inprimi quasi ceram animum[*](ita in animum V) putamus, et esse[*](et esse, sed et del. V) memoriam signatarum rerum in mente vestigia? quae possunt verborum, quae rerum ipsarum esse vestigia,[*](quae possunt... 10 vestigia om. K1 (add. c ) H Marb. (in R haec unam lineam efficiunt!) ) quae porro tam inmensa[*](imm. R) magnitudo, quae illa tam multa possit effingere?

Quid?

illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur? ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea[*](concreta ea concretus esse Bentl. ) videtur? aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit nomina? aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit,[*](vocum V2 ) aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones institutiones[*](institiones Man. ) notavit? omnes magni; etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora[*](eligantiora K eleg. R1 ) defluximus. nam et auribus oblectatio magna parta est inventa[*](parata ss. K2 que post inventa add. V2 ) et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum[*](cum V, sed c in r. scr, Vc tum X) ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo

p.249
errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo[*](animo Man. s animus) vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.

nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram[*](spher. GRV sper. K) inligavit, effecit[*](efficit K1 ) idem quod ille, qui in Timaeo[*](timeo X Tim. p.39 ) mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio. quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in sphaera[*](spher. GRV sper. K) quidem eosdem motus Archimedes sine[*](sine V) divino ingenio[*](ne V) potuisset imitari.

Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut[*](ut aut Kc ) ego aut poëtam grave[*](gravem H) plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis. philosophia vero, omnium[*](Tim. 47a cf. Lact. inst. 3, 14, 7) mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum? haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit,[*](erudiunt K1V1H) eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera[*](infera s. v. add. Kc ) prima ultima media videremus.

prorsus haec divina mihi videtur vis, quae tot res efficiat et tantas. quid est enim[*](enim s. v. add. G1 ) memoria rerum et verborum? quid porro inventio? profecto id, quo ne in deo quidem[*](quidem V2 s om. X) quicquam maius[*](magis V1 (corr. rec ) ) intellegi potest.[*](potest R1 potes G) non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate[*](iuventute Vrec ) pocula ministrante laetari[*](laetare GR1 (corr. 1 ) V1 (corr. 2 ) Hom. Y 232 ) arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden[*](ganimeden V1 (corr. 1 ) H) ab dis[*](dis ex his R) raptum ait[*](ait ex aut Kc ) propter formam, ut[*](ut V) Iovi bibere ministraret;[*](ut... ministraret Arus. GL. VII458, 16 ) non iusta causa, cur Laomedonti

p.250
tanta[*](tanta add. Kc ex tanti V2 ) fieret[*](fieret V2 s fierit X) iniuria. fingebat haec Homerus et[*](et add. V2 ) humana ad deos transferebat:[*](-ebat in r. Vc ) [*](transferret ad nos ss. K2 ) divina mallem ad nos.[*](fingebat... 2 nos Aug. civ. 4, 26 conf. 1,16 ) quae autem divina? vigere, sapere, invenire, meminisse.[*](quid igitur... 15 videtur et quis igitur (pro aut qui) pri- mus 250, 3 meminisse H) ergo animus[*](animusq: K (ui ss. 2) lac. ind. Po. (suppl. fere sec. § 66 et rep. 6,26: viget invenit meminit)) qui ...,[*](qui del. Lb. quidem Sey. ) ut ego[*](Eurip. fr. 1018) dico, divinus est, ut Euripides dicere audet, deus. Et quidem,[*](et quidem ex equi- dem V1 ) si[*](si add. Kc ) deus aut anima aut ignis est, idem est animus hominis. nam ut illa natura caelestis et terra vacat et umore,[*](humore X) sic utriusque[*](utrisque V1 ) harum rerum humanus animus est expers; sin autem est quinta quaedam natura, ab Aristotele inducta primum, haec et deorum est et animorum. Hanc nos sententiam secuti[*](sicuti K) his ipsis verbis in Consolatione hoc[*](hoc del. s, sed hoc ut p. 253, 27 de hoc ipso usurpatum est. Cic. distinguit inter hoc argumentum quod suis verbis exprimit et universam Aristotelis sententiam e qua illud ductum est. ) expressimus: