Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos[*](dampnatos GK) morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione[*](intelligere et cog. V sed igere in r., et in mg. Vc ) comprehendere.[*](neque aliud ... 23 conpraehendere H) quasi vero intellegant, qualis sit[*](conp. VH Quasi vero intellegant qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione co phendere R sed ipse haec delevit ac denuo scripsit: Quasi eqs.) in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus; ut,[*](ut cf. p. 439, 6 div. 2,129 aut Lb. ) si iam possent in homine vivo[*](vivo Bentl. uno) cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta

p.243
sit eius tenuitas, ut fugiat aciem?

haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intellegere posse: videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi,[*](domui W cf. Wackernagel in comm. meo ) quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. si[*](si Po nis W etsi Kü si etiam Sey., sed nec—nec pro et—et scripto. ) enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore[*](possumus et certe animum ipsum corp. H) liberatum cogitatione[*](cogitatione R) complecti possumus. Dicaearchus[*](dicearchus (dice archus) X) quidem et[*](cf. Lact. inst. 7,13, 9 opif. 16, 13) Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid[*](quidin quae corr. V2 ) aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.

est illud quidem vel maxumum animo ipso animum[*](animum v. V) videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat.[*](mihi ... 16 noscat (om. 12 Decaearchus... 14 dixerunt) H) non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igitur

nosce te
dicit, hoc dicit:
nosce animum tuum.
nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid[*](quidquid hic GRV1 (corr. 1 ) ) agitur, id agitur a te. hunc igitur nosse nisi divinum esset, non esset[*](non esset add. Kc ) hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum tributum deo sc. hoc se ipsum posse cognoscere[*](deo We. adeo sit hoc se ipsum posse cognoscere X (esset hoc praeceptum tributum a deo. sit hoc acrioris cuiusdam animi se ipsum posse cognoscere V, sed inde a praeceptum omnia in r. Vc). glos- sema latere, sit ex sc. natum esse cognovit We. ) .

Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet,[*](nesciaet K) dic

p.244
quaeso, ne esse[*](ne esse ex non esse Kc ) quidem se sciet, ne moveri quidem se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro[*](Phaedr. 245 c, cf. Cic. rep. 6, 27. Ciceronem sequitur Lact. inst. 7, 8, 4 et Serv. Aen. 6, 727 phedro KRV) explicata, a me autem posita est in sexto libro de re p.: “Quod semper movetur, aeternum[*](et aet. X (sed et exp. Vvet Kc) aet. Somn. Macr. ) est; quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde,[*](aliunde (u(p' a)/llou) H e corr. s Somn. pars Macr. alicunde X) quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. solum igitur, quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se,[*](quia a se s. u. add. V2 ) numquam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris quae moventur hic fons, hoc[*](hoc o in r. Rc ) principium est movendi.

principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne[*](ne G nec s Somn. Macr. ) occidit quidem umquam; nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex[*](ex V2 s Somn. Macr. om. X (ou)/te a)/llo e)c e)kei/nhs genh/setai)) se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura et [*](et Somn. Macr. (consistat et P) om. W (ta=sa/n te ge/nesin sumpesou=san sh=nai kai\ mh/poe au/)qis e)/xein o(/qen kinhqe/na genh/setai)) consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a[*](a V2 s Somn. Macr. om. X imp. GR) primo inpulsa moveatur. cum pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur[*](cietur s Somn. Macr. citetur X Macr. P 1 ) interiore

p.245
et suo; nam haec est propria natura animi atque vis. quae si est una ex omnibus quae se ipsa semper

moveat,[*](quae se ipsa moveat (to\ au)to\ e(auto\ kinou=n) Macr. quae se ipsam semper m. X sed semper del. Vvet ) [*](quae sese m. Somn. ) neque nata certe est et aeterna est.”[*](semper enim movetur...245, 3 aeterna est (sine 19 vel... 23 neget) H) licet concurrant omnes plebei philosophi—sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur—, non modo nihil umquam tam eleganter[*](eliganter K eleg. R1 ) explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter[*](supt. hic GR) conclusum sit intellegent. sentit igitur animus se moveri; quod cum sentit, illud[*](ilium X, corr. KcV2 s ) una sentit, se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur.[*](ad R1 ) ex quo efficitur aeternitas, nisi quid habes ad haec.[*](dicere post haec add. V2 )

Ego vero facile sim[*](sim def. Plasb. ad ac. 2,147 cl. Ter. Andr. 203 sum s ) passus ne in mentem quidem mihi aliquid contra venire; ita isti faveo sententiae.

Quid?

illa tandem num leviora censes, quae declarant inesse in animis hominum divina quaedam?[*](quaedam quidem K1 ) quae si cernerem quem ad modum nasci possent,[*](esset esse et X (corr. G1Vc; in R & e corr.?) ) etiam[*](quem ad modum... etiam bis in R, semel del. 1 ) quem ad modum interirent viderem. nam sanguinem bilem pituitam ossa nervos venas, omnem denique membrorum et totius corporis figuram videor posse dicere unde concreta et quo modo facta sint: animum ipsum—si nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem[*](naturam GKR natura eius p. V (eius Vc, exp. al. m.) natura pu- tarem ex naturam putaremus H) hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris; haec enim etiam[*](etiam om. H) dicimus vivere. item si nihil[*](nil H) haberet animus hominis nisi ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis.[*](ipsum denique si nihil esse et... 27 bestiis H)

Habet primum memoriam, et eam infinitam

p.246
rerum innumerabilium. quam[*](Men. 81 e sqq.) quidem Plato[*](Quam quidem Platocf. 247, 4 Ego autem) recordationem esse volt vitae superioris. nam in illo libro, qui inscribitur Menon,[*](meñ K1 (ñ erasum, non in mg. add. 2) me non V1 ) pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione quadrati. ad ea sic ille respondet[*](respondet s respondit X Boeth. ) ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim[*](gradatum RV1 ) respondens eodem perveniat, quo si[*](quo si quasi Boeth. K1V1 (corr. KcVc ) geometrica didicisset. ex quo effici volt Socrates, ut discere nihil aliud sit nisi recordari. quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e[*](Phaed. 72e sqq.) vita; docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti[*](interrogati V1 ) respondentem[*](respondem X (corr. K2Vc)) declarare se non tum[*](cf. Lact. inst. 7, 22,19) illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas[*](consignata V1 (s add. c) cognitgnatas primo R) in animis notiones, quas[*](quas add. Kc ) e)nnoi/as [*](ennoias X (i in e corr. V1) ENNOUAC Boeth. ) vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.