Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

illud[*](illũ K1 ) num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura? quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam[*](viam s. v. add. K2 ) munivisset. vetera iam ista et religione omnium consecrata: quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem p.[*](ob rem p. b r in r. V1 ob re p. K ob rē p. (er. ublică) G) interfectos cogitasse arbitramur? isdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret

p.234
ad mortem.

licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et[*](1. et in r. V1 ) vetera et externa quaeram, mihi; sed nescio quo modo inhaeret in[*](in s. v. add. G1 ) mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit[*](exsistit GR) maxime et apparet facillime. quo[*](quod X sed d exp. G1 ) quidem dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret?

loquor de principibus; quid?[*](quod G1 ) poëtae nonne post[*](post st in r. Vc ) mortem nobilitari[*](nobilitare K1 corr. 2 ) volunt? unde[*](unde ergo in ut est de ennio corr. Kc(?) ) ergo illud:

  1. Aspicite, o cives, senis[*](senisenni V (2. s V2)) Enni[*](enni X) [*](ennii K2 ) imaginis formam:[*](formam V1 urnam Vrec in mg. )
  2. Hic vestrum panxit[*](panxit edd. pinxit) maxima facta patrum?[*](Enn. var. 15)
mercedem gloriae flagitat ab is quorum patres adfecerat gloria, idemque:
  1. Nemo me lacrimis --- [*](lacrimis X, -et pro -is in r. Vc. de ratione versus afferendi cf. Va. Op. II p. 135 )
  2. Cur? volito vivos per ora virum.[*](Enn. var. 17)
[*](vivus Vc ) sed quid poëtas?[*](poetas s putas X poetę Vc (p a m. 1, oetę in r.)) opifices post mortem nobilitari[*](nobilitare K1 corr. 2 ) volunt. quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Minervae, cum inscribere nomen [*](add. Ern.) non liceret? quid?[*](quid? nostri eqs. libere Hier. in Gal. p. 517 ) nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt?

Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque[*](omnesque huiusque H) qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint,[*](cesserint GK, sed prius s in r G1, ex n Kc ) nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute

p.235
animus excellit,[*](excellet V2 ) eos arbitrabimur,[*](arbitrabimur X arbitramur V We. al. ) quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.

Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque[*](que del. Bai. ) sint, ratione cognoscimus,[*](quodsi ... 235, 6 cognoscimus (omissis 235,2 maxume ... 235, 4 habiturus) H (libere) ) sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est. cuius ignoratio[*](ingnoratio GV1 ) finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare. in terram enim cadentibus corporibus isque humo tectis, e quo[*](aquo V1 (aq in r. 1) eqd V2 mg. ) dictum est humari, sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum; quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt poëtae.