Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes,[*](potest G1 ) animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis[*](obtenebis GR1V)—est enim arduum—, docebis carere omni malo mortem. ego enim istuc ipsum vereor ne[*](ne me G) malum sit non dico carere sensu, sed carendum esse.
Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis[*](optineri V) possumus, quod in omnibus causis
Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos cascos[*](cassos R cassus K1 ann. 24 ) appellat Ennius, esse in morte sensum neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret;
idque[*](idquae G1RV1 ) cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis[*](caer. V cer. GKR) sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili[*](inexpiabile X -i in r. V1? s ) religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
ex hoc et nostrorum opinione
Romulus in caelo cum diis agit aevum[*](ann. 115), ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules[*](et ante retin. add. Vc et perm.... 20 hercules fere omnia in r. V1 ) tantus et tam praesens habetur deus; hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. quid? Ino[*](ino sed o in r. V1 ) Cadmi[*](inhocadmi G1 ) filia nonne[*](nonne ex nomine K2 LEGKOE|ea R LEGKOQEA GKV (Q in r.)) *leukoqe/a nominata a Graecis Matuta[*](mutata K1V1 (ut v.) Nonii L 1 ) habetur a nostris?[*](Quid?...nostris Non. 66, 13 ) quid? totum prope caelum, ne pluris persequar,[*](persequar pluris K) nonne humano genere completum est?
si vero scrutari vetera et ex is[*](illis Lact. ) ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere
Ut porro firmissimum hoc adferri videtur[*](videretur Vc ) cur deos esse credamus, quod[*](quod quia K2 ) nulla gens tam fera, nemo omnium[*](hominum K) tam sit[*](sit K2V2 s ) inmanis,[*](fit X inmanis R imm. KH) cuius mentem non imbuerit deorum[*](deorum K div in r. V1 ) opinio (multi de diis prava sentiunt—id enim[*](idem K1 (id enim2) RH) vitioso more effici solet—, omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus[*](consessus Bouhier (cf. Legg. II, 13) consensus) efficit,[*](effecit Bouhier ) non institutis opinio est[*](nec... opinio est in r. K1 ) confirmata, non legibus; omni[*](omnia R omni V) autem in re consensio omnium[*](omnium hominum R1 ) gentium lex naturae putanda est[*](Porro infirmissimum ... 20 putanda est H))—quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur? tolle
serit arbores, quae alteri[*](altero K1 ) saeclo[*](saeculo K1V2 suppl. s (cf. Cato m. 24) ille 'cod. Aug.') prosint, ut ait Statius in Synephebis,[*](sinephebis KV sine phebis GR (coni. 1 ) ) quid spectans[*](expectans V) nisi etiam postera saecula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; vir magnus leges instituta rem publicam non seret?[*](non seret Vc (1. n in r.) s ) [*](conseret GKR) quid procreatio liberorum, quid propagatio[*](propagatio progatio R prorogatio V1 ) nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?
Quid?