Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora molior.[*](sed ego maiora molior add. Vc (sed maiora molior vel sed getiam maiora molior s) om. X)

Quo modo hoc nihil negotii est? aut quae sunt tandem ista maiora?

Quia, quoniam post mortem mali nihil est,[*](nihil est add. K2V2 om. X) ne mors quidem[*](ne quidem mors K) est malum, cui proxumum[*](proximum KV) tempus est post mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem[*](nequidem moriendum K) esse malum est; id[*](id estK2 s ) [*](idem R idẽ GK1V) est enim perveniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur.

p.226

Uberius ista, quaeso. haec enim spinosiora, prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quae sunt ea, quae dicis te maiora moliri?

Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse mortem.

Non postulo id quidem,[*](quidem id K) aveo[*](abeo V1 habeo V2GKR aveo s ) tamen audire. ut enim non efficias quod vis, tamen, mors ut malum non sit, efficies. sed nihil te interpellabo; continentem orationem audire malo.

Quid, si te rogavero[*](siero- gavero V1 (corr. c ) K1 hoc loco pauciora habuit, evanidas litteras m. rec. sic fere restituit: rqiero) aliquid?

nonne respondebis?

Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges.[*](nonroges V)

Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent i, qui et[*](quiet V) percipi ea posse dicunt et se[*](etse V) sapientis[*](sapientes V2 ) esse profitentur.

Tu, ut videtur; nos ad audiendum parati sumus.

Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, quid sit, primum est videndum. sunt enim qui discessum animi a corpore putent[*](putent s (cf. censeant) putant X (varietatem modorum def. Gaffiot, Le subjonc- tif de subordination Paris 1906 p. 52) ) esse mortem; sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui discedere animum censent,[*](cessent V1 ) alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse animus aut ubi aut unde, magna dissensio est. aliis cor

p.227
ipsum animus[*](aut ubi... 227.1 animus in mg. G1 aut unde... dicuntur Non. 66,5 ) videtur, ex quo excordes, vecordes[*](vec. HM vaec. VG1 (sed a 1)R1 (sed a1?) Nonii codd. pr. F H vęc. K) concordesque[*](vecordes excordes concordes H signis transponendi non satis dilucidis additis ) dicuntur[*](quid igitur sit animus... est. nam animus ab ani- ma dictus est (227, 12). aliis ... 227, 2 dicuntur H) et Nasica ille prudens bis consul
Corculum
et
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus
.[*](Ennius ann. 331) Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem; aliis pars quaedam cerebri visa est animi[*](animi om. K1, post princip. add. c ) principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum,

sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostri— declarat nomen:[*](ut fere nostri declarant nomen. nam W corr. Dav. declarant nomina Sey. ) nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni[*](Zeno fr. 134.) Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli. ut multo[*](multo Bentl. multi cf. Lact. inst. 7, 13, 9 opif. 16, 13 ) ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae a(rmoni/a [*](armonia W cf. I 24.41 ) dicitur: sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.

hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates[*](Xen. fr. 67) animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum,[*](ull in r. Vc ullum s ) numerum[*](verum X cf. ac. 2,124 ) dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum,[*](animam X (sed usupra a V1?)) cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere[*](separare X in parere corr. Vc (e priore loco iterum ss. V3)) voluit, iram et

p.228
cupiditatem, quas[*](quas-cupiditatem om. H) locis disclusit:[*](disclusit om. X add. V2Rrec s (suis add. s) cf. I,80 Pr. 32 ) iram in pectore, cupiditatem supter[*](subter RHK1 (l sup ss. K2) collocavit V2 ) praecordia locavit.[*](Plato ... 228, 2 locavit H)