Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
qua est sententia in Cresphonte usus Euripides:[*](fr. 449)
simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinaeum[*](terinaneum GKR tirenęum V (i et prius e in r. Vc ę ex e al. m.) cf. Ps. Plut. 109b ) quendam Elysium,[*](helysium GR1 ()helisium V) cum graviter filii mortem maereret,[*](maeret X corr. K2R2Vc ) venisse in psychomantium[*](sichomantium X) quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huius modi versiculos datos:
- Ignaris homines in vita mentibus errant:
- Euthynous potitur fatorum numine leto.[*](laeto X (loeto K))
- Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.
his et talibus auctoribus usi confirmant causam rebus a diis inmortalibus[*](imm. GR) iudicatam.[*](iudicatis V2 Or. att. 2,155 ) Alcidamas[*](alchidamus X ( supra u add. V2)) quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat[*](constat s constet) ex enumeratione humanorum malorum; cui rationes[*](rationes s in r. Vc ) eae quae exquisitius a philosophis colliguntur defuerunt, ubertas orationis[*](rationis X (o add. Vrec)) non defuit. Clarae vero mortes[*](mortis X (corr. Vrec)) pro patria oppetitae non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae videri solent. repetunt ab Erechtheo,[*](erectheo GV erectheo R1 er&theo K) cuius etiam filiae cupide[*](cupidae GR1 (a) add. Vahlen, Ges. ph. Schr. 1,569 ) mortem expetiverunt pro vita civium; commemorant Codrum, qui se in medios inmisit hostis veste famulari,[*](famulari V familiari K (supra veste ss.. ad accidendum K2)) ne posset adgnosci,[*](agn. V) si esset ornatu
Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum atque ita velut superiore e loco contionandum,[*](concion. V) ut homines mortem vel optare incipiant vel certe timere desistant?[*](desistant?interrogandi signum posuit Po.)
nam si[*](si add. Kc ) supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? sin autem perimit[*](peremit GR1 ( add. c) V) ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem[*](conibentem VK1 (coniventẽ2) conibuentem R1 (corr. c) conhib. G) somno consopiri sempiterno? quod si fiat, melior Enni[*](ennii R) quam Solonis oratio. hic enim noster:
nemo me lacrimis decoret[*](Enn. var. 17) inquit
nec funera fletu faxit!at vero ille sapiens:
[*](Sol. fr.21)
- Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis
- Maerorem,[*](memorem K1R1 merorem GRc ) ut celebrent funera cum gemitu.
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis[*](vĩnclis K vinculis V2 ) arbitremur, ut aut in aeternam et plane[*](plene X plane V2 s ) in[*](in del. Schue. ) nostram