Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
'morere,[*](more V 1 ( add. c)) Diagora' inquit;
non enim in caelum ascensurus es.magna haec, et nimium fortasse, Graeci putant vel tum potius putabant, isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans tris[*](tris K (r e corr 1) R(!)V( i) tres G) Olympionicas una e domo prodire cunctari illum diutius in vita fortunae obiectum inutile putabat ipsi.[*](ipse K1 )
Ego autem tibi quidem, quod satis esset, paucis verbis, ut mihi videbar,[*](videbatur V2 ) responderam—concesseras enim nullo in malo mortuos esse—; sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima. nostrum enim et nostra[*](nostra V) causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare videamur; illa suspicio[*](suspitio K) intolerabili[*](intollerabili KRV1 ) dolore cruciat, si opinamur eos quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is malis quibus volgo opinantur. hanc excutere opinionem mihimet[*](post mihimet add. V2 ) volui radicitus, eoque fui fortasse longior.
Tu longior?
non mihi quidem. prior enim pars orationis tuae faciebat, ut mori cuperem, posterior, ut modo non nollem, modo non laborarem; omni autem oratione[*](ratione GRV1 ( add. 2)) illud certe perfectum est, ut mortem non ducerem in malis.
Num igitur etiam rhetorum epilogum[*](epilogum cf. Lact. ira 22, 2 ) desideramus? an hanc iam[*](iam add. G1 ) artem plane relinquimus?[*](relinqueris V (exp. m. rec.))
Tu vero istam ne reliqueris, quam semper ornasti, et quidem iure; illa enim te, verum si loqui volumus,
Deorum inmortalium[*](sqq. cf. Plut. Cons. Ap. 08 e sqq. 115 b imm. GV) iudicia solent in scholis proferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore[*](autore K1 ) aliisque pluribus. primum Argiae[*](Argiae W cf. nat. deor. 1, 82 Herod. 1,31 ) sacerdotis Cleobis et Bito[*](binoto X) filii praedicantur. nota fabula est. cum enim illam ad sollemne[*](solemne R1 (1 add. c) V) et statutum[*](statum s cf. har. resp. 18 al. ) sacrificium curru vehi ius[*](ius V) esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum[*](tunc KR) iuvenes[*](iuvenis GV) i quos modo nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt.[*](tunc... 11 accesserunt om. R1 (add. m. vet. in mg.)) ita sacerdos advecta in fanum, cum currus esset ductus a filiis, precata[*](praec. X (12 prec. V)) a dea dicitur, ut id[*](id add. V2 om. X) illis praemii daret pro pietate, quod maxumum homini dari posset a deo; post epulatos cum matre adulescentis[*](adol. K1 ) somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.
simili precatione[*](praec. X (12 prec. V)) Trophonius et Agamedes usi dicuntur; qui cum Apollini[*](apolloni G apollino K1 ) Delphis templum exaedificavissent,[*](exedificavissent RK (-et)) venerantes[*](verantes V1 ) deum petiverunt mercedem[*](mercedem V) non parvam quidem operis et laboris sui: nihil certi, sed quod esset optimum homini. quibus Apollo se id daturum ostendit post eius diei[*](die die K1 ) diem tertium; qui ut inluxit, mortui sunt reperti. iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret. adfertur etiam de Sileno fabella quaedam; qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem non nasci homini longe optimum