Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Cum[*](1 et 5 extr. imit. Paschasius Radb. Expos. in ps. 44 l. I praef. in.) defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli[*](rettuli s retuli X Pasch. cf. p. 344, 24 ) me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis[*](cf. Lact. inst. 3,14, 13 ) litteris[*](litteris at libris V2 ) inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper[*](hoc supra semper add. V2 ) iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.