de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque[*](que om. BE)

p.202
virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet.[*](Stoici scilicet Lamb. stoicis licet) Minime; sed isti ipsi, qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod velit quam quod nolit? cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret,[*](voluptatem faceret RKl. voluptate maceret BEV voluptatem maceret R) ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam[*](praestantiam animi BE) omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? quis nostrum dixerit, quos[*](quos dett. quis BER quem V) non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum voluptate quam honeste cum dolore?

nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum[*](oculorum g-|enu R (num legendum sit renum sec. Tusc. II 60 incertum est) ) dolorem. quasi[*](quasi Lamb. quis) vero hoc[*](hoc vero R) didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse[*](et esse P. Man. et esset) ferendum viro.[*](viro dett. vero) hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui[*](qui BE qm (= quoniam) RV) dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides[*](charmides BE carimdes R carneades V) Epicureus[*](Epicureus Mdv. epicurus) perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide[*](carmide B carnide E carimde R carneades V)

p.203
noster; nihil illinc huc pervenit. ostendit pedes et pectus. ac tamen hic mallet non dolere.