de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

At enim, qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum[*](paulum Brem. parum) aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin virtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo[*](audeo R) igitur cetera, quae secundum naturam sint,[*](sunt V) bona appellare nec fraudare[*](fraudari BR) suo vetere[*](vetere Wes. ad or. p. Sest. p. 7 (sec. Mdv) veteri) nomine neque iam[*](neque iam Se. quam) aliquod[*](aliquod Lamb. aliquid RV ali- quam BE) potius novum exquirere,[*](acquirere E) virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.

terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? at[*](at Ascens. an) hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita[*](ait in vita om. Sacerd. ) risisse[*](quem ... risisse Sacerd. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil VI 442) ) Lucilius, non contigit, ut ea re minus a)ge/lastos, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat[*](acciderat V accideret) ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete,[*](Oroete Vict. oronte BE oriente R orente V) praetore Darei, in crucem actus est. At[*](At V ad R et BE) multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.

An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque[*](que om. BE)

p.202
virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet.[*](Stoici scilicet Lamb. stoicis licet) Minime; sed isti ipsi, qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod velit quam quod nolit? cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret,[*](voluptatem faceret RKl. voluptate maceret BEV voluptatem maceret R) ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam[*](praestantiam animi BE) omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? quis nostrum dixerit, quos[*](quos dett. quis BER quem V) non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum voluptate quam honeste cum dolore?