de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem,[*](post triumphantem add. vidit BE) quartum autem praetorem, eosque salvos reliquit et tris[*](tris Bai. tres) filias nuptas, cum ipse consul, censor,[*](censor consul BEV) etiam[*](etiam dett. esset (eet, esset, scriptum est pro ēt = etiam) add. edd. ) augur fuisset et triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?

Quid me istud rogas? inquam.[*](inquam rogas BE) Stoicos roga.

Quid igitur, inquit, eos responsuros putas?

Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum.

Inde igitur, inquit, ordiendum[*](ordiendum Mdv. audiendum) est.

Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim quaero quid verum, sed quid cuique[*](cuiquam BE) dicendum sit. utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri[*](augeri id BE) non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui

p.197
potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut haec concinant?[*](concinant conveniant R) et[*](et om. BE) hercule—fatendum est enim, quod[*](quod ut BE) sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum. respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. concede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: concedendum est in virtute esse positam[*](add. ante positam Bai., post positam Mdv. ) beatam vitam.[*](vitam beatam BE) vide rursus retro:

dato[*](dato edd. date) hoc dandum erit[*](erit est BE) illud. Quod vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi[*](proclivis V) currit oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim dicere nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes,[*](potes cod. Glogav., Dav.; potest) nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse[*](esse beatus BE) nemo potest, quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur,[*](in crucem qui agitur cod. Mor., marg. Crat.; in crucem quia igitur BE in cruce. Quia igitur RV) beatus esse non potest. bonum liberi: misera orbitas. bonum patria: miserum exilium. bonum valitudo: miser[*](miser Mdv. miserum RV om. BE) morbus. bonum integritas corporis: misera debilitas. bonum incolumis acies: misera caecitas. quae si potest singula consolando levare, universa quo modo sustinebit?[*](sustinebis BE substinebis V) sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo:[*](eculeo dett. aculeo) quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam[*](tam dett., om. BERV) docuerim gradus istam rem non habere quam virtutem, in qua sit ipsum etiam beatum.