de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere, illud dicere, si ista mala sunt,[*](add. Mdv. sint Bai. ) in quae potest incidere

p.196
sapiens, sapientem esse non esse[*](non esse om. R) ad beate vivendum[*](satis esse ad beate vivendum BE) satis.

Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum est, ad beate vero[*](vero om. BE) satis.

Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante[*](paulo antep. 191, 13-16) ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid accessit,[*](accessit C. F. W. Mue. accesserit) nimium est; et nemo nimium beatus est; ita[*](ita Dav. et) nemo beato beatior.

Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem,[*](post triumphantem add. vidit BE) quartum autem praetorem, eosque salvos reliquit et tris[*](tris Bai. tres) filias nuptas, cum ipse consul, censor,[*](censor consul BEV) etiam[*](etiam dett. esset (eet, esset, scriptum est pro ēt = etiam) add. edd. ) augur fuisset et triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?