de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat.

Quo igitur,[*](igitur (i. e. quoniam ita quaeris, accuratius dic cur id facias) om. BE) inquit, modo?

Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est', et Quare?[*](Post vocab. Quare in N reliqua desunt, cum sequatur pravumve quid consentiens quid et q. s. Acad. poster. I 19 sqq. ) inquit, respondet:[*](add. Se.)

Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum.
Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere.

dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod quidem solet[*](solet om. BE) ebullire non numquam—, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura boni;[*](cur ... boni = cur in boni natura tantum inesse censeat) illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii,[*](quae ... ii = quae eos dicere concedo) [*](ii Mdv. hi BEV om. R) qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium bona, deformitatem, morbum, debilitatem[*](add. Lamb.) mala.[*](mala om. R)