de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris auribus commentatus?[*](comentatus R commentatus (prior t in ras. paulo capaciore) N commendatus (conm. E) BE comendatus V)

Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias,[*](alias N2 alia) sic hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probavi magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto[*](aliquando BE) ista secus dicere solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent.

Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere.

Tum Lucius: Mihi vero ista valde probata sunt, quod item fratri puto.

Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane[*](cum plane BE cum pclare NV compclare R) perdidicerit,[*](perdidicerit NV didicerit R perdiderit BE) nihil sciat?

Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne meministi licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non probare?

An vero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non habet?

Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil enim est[*](est enim BE) aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a

p.194
Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. itaque haec[*](haec hic BE) cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed haec[*](haec etiam B) omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem.