de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

saepe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se expetendam. multa sunt dicta[*](dicta sunt BE) ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam.[*](expetendam dett. petendam) positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum alter voluptatem adamavisset,[*](adamasset BE) alter vacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris laudata maxime.

quin etiam ipsi voluptarii deverticula[*](diverticula BENV) quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxat[*](primo dumtaxat NV prima dum taxat R dumtaxat primo BE) expeti dicunt,[*](quaerunt ... habent ... dicunt Lamb. quaerant ... habeant (habent V) ... dicant ('sententiae satisfaceret: quidni, quum etiam ... quaerant ... habeant ... dicant? ut minus hoc in Calliphonte et Diodoro mirum esse significaretur' Mdv.)) deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant[*](faciant Bentl., Ernest.; faciunt) nullam quaerentes voluptatem. Stoici restant. ei quidem non unam aliquam aut alteram rem a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam[*](add. Bentl., Davis.) transtulerunt; atque ut reliqui fures earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutaverunt. ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna regibus.

p.193

Quae cum dixisset paulumque[*](parumque BE) institisset, Quid est?