de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis[*](plurimis ABENV pluribus R) locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus,[*](add. dett.) atque ut eorum alterum ab altero ne separemus?[*](add. Lamb.) Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta aut[*](aut Se. sunt ABER om. NV) inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino relicta.
Cumque duae sint artes, quibus perfecte[*](perfectā B perfecta E) ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi,
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi[*](qua et hij V quae (compend. scr.) hic A que hic BER qua hic N) utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.
inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent. cum autem quaereretur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis
quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur[*](sumentur R) ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,[*](Epicurum edd. epicurorum) in physicis quidem, Democriteum[*](Democriteum (Democritium) Vict. democritum ('potuitne Cicero scribere: Epicuro erum, in ph. q., Democritum puto?' Mdv.)) puto. pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimis[*](de plurimis P. Man. e plurimis) eadem dicit, tum certe de maximis. quod idem[*](idem Ern. item) cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.
Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum qui continet[*](del. Bentl., Ern.) philosophiam et quis[*](quis ARV quid (d ab alt. m. in ras.) N qui BE) a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent,[*](dixissent edd. dixisset) his verbis tria significari[*](significari BE significare) Stoici dicunt, unum
alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia[*](omnia media BE) aut pleraque servantem vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud enim rectum est—quod kato/rqwma dicebas—contingitque[*](contigitque AV) sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non est positum in nostra actione. completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est,[*](est virtus BE) in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae,[*](nature N (e ab alt. m. in ras.), V natura) a qua tu quoque ordiebare,[*](ordiebarep. 93, 25 sqq.) his prope verbis exponitur:
Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi[*](quaest viden A In his syllabis desinit A additis verbis Multa desunt) [*](videndi N) ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, et cum animum infinita[*](add. Lamb.) quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant.
Sed cum sapientiam
Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum,[*](occultorum R) quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum[*](coniunctionum RNV coniunctium (coniunctiu pro coniunctium = coniunctionum) BE) hominum ad[*](ad R et B ac ENV) societatem[*](societatem R societatum BENV cf. III 66 inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus et p. 128, 15 sq., ubi de cognitione rerum respicit ad p. 127,23 (erat insitus menti cognitionis amor) et de coniunctione generis humani ad p. 127, 26 sq. (coniunctionum hominum ad societatem)) animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut[*](aut RN2 ut BEN1V) diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac[*](ac BER et NV) decore, his initiis, ut ante dixi,
Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint,[*](dixerunt RV) an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et[*](et (post genere) cod. Leid. Madvigii, om. BERNV) salvum in suo genere et incolume[*](incolume cod. Leid. Madvigii incolumē BE incolum RN incolumemque V (et incolume = p. 126, 22 ut et salva sit; et salvum in suo genere = 126, 23 et in genere conservetur suo)) vellet, an quod,[*](quod add. Dav. ) cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec[*](hec V hac) ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem[*](eisdem RNV hisdem BE) de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse.