de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me[*](rerum me R me rerum BE rerum ANV) traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum[*](coagmentatum ed. princ. Colon. cocicmentatum A cociomtatū R coaugmentatum BEN coagumentatum V) inveniri potest? quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si[*](ut si 'aliquis apud Bentl.' Mdv. ut non si ABERN aut non si V) ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamen quicquam est, quod[*](quod BE quo) moveri possit.

quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur

p.119
rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi—is enim est dictator[*](dictator est BE)—quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur— animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis[*](quam corporis NV quam corporibus ABE corporibus (om. quam) R)—, recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum[*](uti tum Se. ut tum (ut in ras., sequente ras. 2 vel 3 litt.) N virtutum ABE ututū R ubi tum V) denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit;

nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes[*](omnis ABER) boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius?

Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa[*](ut tam multa BE vitam multa AR in tam multa NV) memoriter, ut tam obscura,[*](ut tam obscura Mdv. vitam obscura BER in tam obscura ANV) dilucide. itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum;

p.120
tam enim diligenter, etiam si minus vere— nam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen[*](sed tamen sed tam Dav. sed tamen tam Lamb. ) accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere.

Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.

Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere[*](soleo temere dett. sole te temere A sole temere BE solere temere RV, N (re temere in ras., in qua post prius re cognoscitur e)) contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam.

Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas.

Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?

Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere?

Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit.

Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea.

Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque,[*](quidque visum fuerit sive occurrerit Mdv., cf. F. Leo ind. lect. Gotting. aest. 1892 p. 10 sq. ) nisi iniquum postulo, arbitratu meo.

Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere.

Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores,[*](auditores Platonis BE) Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde

p.121
eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te[*](a te ed. princ. Rom. ante) dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota vestra confligendum puto.

qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem—quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius[*](insitam quandam vel potius dett. insitamque quandam velut (etiam A, velud BEN) potius (pocius) (insitam quasi quandam cod. Glogav.)) innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus.

quarum cum una sit, qua mores conformari[*](confirmari ('emendqvisse videtur A, Man.' Mdv.)) putantur, differo eam partem, quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci politiko/n, graviter et copiose esse tractatum.

Quam multa illi de re publica scripserunt, quam multa de legibus! quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos

p.122
squalidius, illorum vides quam niteat oratio.

deinde ea, quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate[*](add. Mdv.) degenda, de philosophia, de capessenda re publica, de[*](del. Mdv.) temperantia de fortitudine hominum non[*](non Mdv. de) spinas[*](spinis RNV) vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam. ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit[*](effecit edd. efficit) tantam illorum utroque in genere dicendi copiam.

Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri aut noluerunt, certe reliquerunt.[*](add. Cobet Mnemosyn. nov. ser. III p. 99) quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur. nova verba fingunt, deserunt usitata.

At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! incendi[*](incendi ABERN1 incendit N2V) igitur[*](igitur ergo BE) eos, qui audiunt, vides. quantam rem agas,[*](quantam rem agas = quid efficere quis possit, quod (ut illi Stoicorum conatus) tantum sit, ut Circeiis qui habitet cet. ) [*](agat (t ab alt. m. in ras.) N) ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet?

Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa,[*](ista ipsap. 118, 29 sqq.) quae tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt

p.123
esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt quasi[*](pungunt enim quasi BE) aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.

Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat,[*](habebat Bai. habeat ABERN1 habent N2 habet V) et quidem in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.