de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

—Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi[*](nisi Se. si) nulla earum non ita contenta[*](add. Se.) nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur. aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio

p.154
igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.

Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.—Hoc non videre, cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nil[*](nil om. R) pertinere! itaque aurum paleamne[*](paleamne V paleam ne RN paleamve BE) portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique[*](qui cuique cuicumque Mdv. ) artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem modo paria[*](quidem modo paria Lamb. modo paria quidem) peccata sunt.

Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua[*](qua BE quam) illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut

maiora sint aut minora! Itaque—iam enim concludatur oratio—hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum

p.155
accommodatarum[*](accomodatarum N2V accomodarum RN1 accommodare BE) a natura profectam? ita cum[*](add. P. Man.) ea volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mordicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus.

quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam revertendum est, nunc quidem hactenus;

verum hoc idem[*](idem quidem NV) saepe faciamus.[*](faciamus sepe BE)

Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere melius? et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi[*](nisi cod. Glogau., P. Man. ni BEN in R vi V) quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil probari.

Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus.

Quae cum essent dicta, discessimus.

Cum audissem[*](audivissem ER) Antiochum, Brute, ut solebam,[*](solebam Vict. solebat) cum M. Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum vocatur,

p.156
unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis vacuus esset. itaque ad tempus ad Pisonem omnes. inde sermone vario sex illa a Dipylo stadia confecimus. cum autem venissemus in Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam volueramus.

tum Piso: Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod[*](aliquid R) legamus? velut ego nunc moveor. venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius etiam illi hortuli propinqui[*](propinqui hortuli BE) non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equidem etiam curiam nostram—Hostiliam dico, non hanc novam, quae minor mihi esse[*](esse mihi B) videtur, posteaquam est maior—solebam intuens Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta vis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit disciplina.

Tum Quintus: Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus,[*](locus lucus Valckenarius ad Callimach. p. 216 cf. Va. II p. 545 sqq. ) cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter. me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec[*](hec ipsa BE) loca requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen.

p.157

Tum Pomponius: At ego, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus,[*](praeteribamus edd. praeteriebamus) sed veteris proverbii admonitu vivorum memini, nec tamen Epicuri[*](epicureum Non. ) licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis[*](nec tamen ... anulis habent Non. p. 70 ) [*](anulis anellis Non. anelis R ambus anulis V) habent.[*](habebant Non. )

Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu[*](admonitum Non. ) cogitemus.[*](ut acrius...cogitemus Non. p. 190, 191 ) scis enim me quodam tempore Metapontum venisse tecum neque ad hospitem ante devertisse,[*](devertisse Lambini vetus cod. in marg. ed. rep.; divertisse) quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. modo enim fuit Carneadis,[*](Carneadis Mdv. carneades) quem videre videor—est enim nota imago—, a sedeque ipsa tanta[*](tanti RN) ingenii magnitudine orbata desiderari illam vocem puto.

Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. an eum locum libenter[*](libenter diligenter R) invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? suo enim quisque[*](enim unus quisque BE) studio maxime ducitur.

Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut

p.158
fremitum assuesceret voce vincere. modo etiam paulum ad dexteram[*](dextram RN) de via declinavi, ut ad Pericli[*](ad Pericli Gz. apicii R ad pericii BE ad peridis (corr. in periclis) N ad periculis V) sepulcrum[*](sepulchrum BEV) accederem. quamquam id quidem infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus.