de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas.[*](proferebas p. 107, 23 sqq. ) quis enim ignorat, si plures
ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,[*](dispexerunt Lamb. despexerunt RNV depexerunt BE) ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes[*](hebes NV habes BER) acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;[*](senescit Mdv. nescit ERN1 nestit B languescit N2V) hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti.[*](censes Ti. censesti N consesti R censes ca (= causa) V censes (om. ti) BE) Gracchum patrem non beatiorem fuisse[*]('Aldus primus addidisse videtur' Mdv.) quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens— quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.
conferam avum[*](avum BE autem avum N avū aut R avum autem V) tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo[*](at quo RN2a quo N2 ad quod BEV) utantur[*](utantur Lamb. utuntur BENV uta|entur (tertia litt. utrum a an u sit discerni nequit) R) homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere[*](summa ecrescere BE summa crescere R) possunt, earum etiam contrariorum[*](summae ... contrariorum om. N) [*](contrariorum Lamb. contrariarum BEV contrarium R) summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia in aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum[*](del. Lamb.) bonum dicitis, ecquaenam possit fieri[*](fieri possit BE) accessio. vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere.
itaque[*](itaque atque BE) rursus[*](rursus cod. Glogav. usus BERN1V usi N2 ) eadem ratione, qua sum paulo ante[*](paulo antep. 144,5-14) usus, haerebitis. si enim propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens[*](id consequens (d ex corr. alt. m.) N inconsequens BER consequens V) sit, non posse esse verum.
Quae est igitur causa istarum angustiarum?[*](illarum BE) gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum
malitiaenatae sunt.
quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu[*](dilectu RV delectu N delecto BE) omni et discrimine remoto, quae esse non poterant rebus omnibus[*](add. Mdv.) sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his[*](his istis BE) angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.
Quid Zeno? Portenta haec[*](haec om. BE) esse dicit,[*](dicis BE) neque ea ratione ullo modo posse vivi; se[*](se Mdv. sed) dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. idem adhuc;
audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures.—At[*](At N2 ac) modo dixeras nihil in istis[*](istis his V) rebus[*](rebus om. BE) esse, quod interesset.—Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.
Quis istud, quaeso,[*](quaeso Man., Lamb.; quasi) nesciebat? verum audiamus.— Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece prohgme/na, Latine autem producta—sed praeposita[*](proposita RNV) aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala, sed, si libet,[*](si libet BE, N (libet ab alt. m. in ras.); si lilibet R scilicet V) reiectanea. itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, bona appellare, quae autem contra, mala.
Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis concinere,[*](concinere C. F. W. Mue. consistere) re[*](re N2 om. BERN1V) dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare?[*](discrepare BE disceptare) cur igitur, cum de re conveniat, non malumus[*](malimus NV) usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra[*](perpessu et contra perpessi contra BE) naturam esse quam si malum dixero.
Facete M. Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco[*](loco modo BE) Stoicos irridebat:
Quid enim?aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo? si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae
Nam ex eisdem verborum praestrigiis[*](praestrigiis BEN praestigiis) et regna nata vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem, stultos omnia contraria,[*](add. hoc loco Mdv., post contraria Morel. ) quos etiam insanos esse vultis. haec para/doca illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. non ego tecum iam ita iocabor,[*](Jocabor N locabor RB locabar E letabor V) ut isdem his de[*](his de edd. is de ER) [*](ijs de V de B om. N) rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata paria.