de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes[*](omnis ABER) boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius?
Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa[*](ut tam multa BE vitam multa AR in tam multa NV) memoriter, ut tam obscura,[*](ut tam obscura Mdv. vitam obscura BER in tam obscura ANV) dilucide. itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum;
Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere[*](soleo temere dett. sole te temere A sole temere BE solere temere RV, N (re temere in ras., in qua post prius re cognoscitur e)) contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam.
Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas.
Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?
Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere?
Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit.
Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea.
Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque,[*](quidque visum fuerit sive occurrerit Mdv., cf. F. Leo ind. lect. Gotting. aest. 1892 p. 10 sq. ) nisi iniquum postulo, arbitratu meo.
Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere.