physicae quoque[*](quoque quidem BE) non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus
p.118
sit, ei
[*](ei V et ABER ei et N) proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione. nec vero potest quisquam de bonis et malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa. quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere
[*](parere pariete R) et sequi
[*](sequi et deum et se BE) deum et se noscere et nihil nimis, haec sine physicis quam vim habeant—et habent maximam— videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam, ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura valeat haec una cognitio potest tradere. nec vero pietas adversus
[*](adversus advorsum Non. ) deos nec quanta iis
[*](iis Mdv. his expiatione (explatione L 1 ut vid. Lindsay) Non. ) gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.
[*](nec vero ... potest Non. p. 232 s. v. advorsum) Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me[*](rerum me R me rerum BE rerum ANV) traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum[*](coagmentatum ed. princ. Colon. cocicmentatum A cociomtatū R coaugmentatum BEN coagumentatum V) inveniri potest? quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si[*](ut si 'aliquis apud Bentl.' Mdv. ut non si ABERN aut non si V) ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamen quicquam est, quod[*](quod BE quo) moveri possit.
quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur
p.119
rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi—is enim est dictator
[*](dictator est BE)—quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur— animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis
[*](quam corporis NV quam corporibus ABE corporibus (om. quam) R)—, recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum
[*](uti tum Se. ut tum (ut in ras., sequente ras. 2 vel 3 litt.) N virtutum ABE ututū R ubi tum V) denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit;