de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia[*](materie BE) sapientiae. itaque et manendi in vita et migrandi ratio omnis iis[*](iis edd. in V his) rebus, quas supra dixi, metienda. nam neque virtute retinetur ille in[*](add. Se.) vita, nec iis, qui[*](qui que BER) sine virtute sunt, mors est oppetenda. et[*](et Urs. ut) saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae. sic[*](naturae sic B naturae vivere sic (etiam E)) enim censent, oportunitatis esse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maiore parte rerum earum,[*](earum rerum BE) quas secundum naturam esse dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque miser est nec diuturnitas magis ei[*](magis ei ei (et E) magis BE) vitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus frui possint, esse in vita manendum.

Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initio profectam communem humani generis societatem persequimur. quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem. neque vero haec inter se congruere possent,[*](possent N2 possint) ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. atque etiam in bestiis vis naturae

p.114
perspici potest; quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. quare ut perspicuum est natura nos a dolore[*](add. P. Man.) abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, inpelli.

ex hoc nascitur ut etiam[*](etiam ut BE) communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri. ut enim in membris alia sunt[*](sunt N2 sint) tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia[*](alia Marsus aliqua ARN aliaque BE reliqua V) etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae[*](bestie quedam BE) sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque[*](in eandemque BE in eamque) cum se recepit[*](recepit cod. Glogav. recipit) includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt. multo haec coniunctius homines.[*](coniunctius homines Mdv. coniunctio est hominis) itaque natura sumus apti ad coetus, concilia,[*](consilia Non. civitatis Non. RV) civitates.[*](itaque ... civitatis (v. 18) Non. p. 234 )